Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXIV. AD ROMANUM EXARCHUM. Ne Speciosum presbyterum episcopo suo resistentem tueatur, neque patrocinetur sanctimonialibus ad saeculum reversis.
1 | Gregorius Romano exarcho Italiae. |
2 | Apud excellentiam vestram pravorum audacia correptionis debet aculeos magis quam defensionis invenire solatium. |
3 | Nam satis grave est si illic habere pravam contingat actionem refugium, unde disciplinae decet prodire censuram. |
4 | Pervenit itaque ad nos Speciosum quemdam presbyterum, qui causa poscente in monasterium a Ioanne fratre et coepiscopo nostro fuerat deputatus, contra sui pastoris exinde voluntatem exiisse, et, ecclesiasticae contitutionis vigore despecto, ante dicto episcopo, vestra fretum tuitione, resistere. |
5 | Quod quia excellentiae vestrae sine dubio pulsat invidiam, necesse est ut ab eius vos, habita discretione, debeatis tuitione suspendere, ne si nominis vestri occasione pastori suo inobediens vel contumax fuerit ad tempus, et vestros contra vos iudices defensare, atque excellentiam vestram hac ex re cogatur offendere, et nos pariter de vestra discordia contristare. |
6 | Comperimus praeterea, quod dici nefas est, quasdam mulieres, quae nunc usque in religioso atque monachico habitu permanserunt, suam vestem et suam velaturam deponere, et coniugibus, quod sine gravi referre non possumus dolore, sociari. |
7 | Sed hoc quidem ut dicere vel attentare praesumant, favoris vestri patrocinio fulciri dicuntur, quod nos credere perversitatis ipsius acerbitas non permittit. |
8 | Petimus ergo ut in tanto vos peccato miscere nullatenus debeatis. |
9 | Nam huiusmodi iniquitatem impunitam propter Deum nullo modo patimur remanere. |
10 | Unde iterum quaesumus ut excellentia vestra in talium se causarum defensione non misceat, ne et Deus suam defendat iniuriam, et inter nos aliorum pariat culpa discordiam. |
11 | Mense Februario, indictione 13. (Cf. Ioan. Diac. l. III, n. 40.) |