monumenta.ch > Gregorius Magnus > 23a
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXIII. AD CASTORIUM NOTARIUM. Ad eligendum quantocius episcopum Ravennates hortetur. Non largum praemiis, sed dignum meritis eligant. <<<     >>> EPISTOLA XXIV. AD ROMANUM EXARCHUM. Ne Speciosum presbyterum episcopo suo resistentem tueatur, neque patrocinetur sanctimonialibus ad saeculum reversis.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXIII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Amalphitanum episcopum in Ecclesia sua residere cogat.

1 Gregorius Anthemio subdiacono.
2 Pervenit ad nos (Grat. 7, q. I, c. 20) Pimenium, Amalphitanae civitatis episcopum, in Ecclesia sua residere non esse contentum, sed foris per diversa loca vagari, quod videntes alii, nec ipsi in castro se retinent, sed ipsius exemplum sequentes, foris magis eligunt habitare.
3 Et quia hoc agentes ipsi potius ad suam hostes depraedationem invitant, idcirco hac tibi auctoritate praecipimus ut supradicto episcopo interminari non desinas, quatenus hoc de caetero facere non praesumat, sed in Ecclesia sua sacerdotali more resideat.
4 Quem si forte non emendari post tuam interminationem cognoveris, in monasterio eum deputare, et nobis curabis modis omnibus indicare, ut quid facere debeas nostra iterum praeceptione cognoscas.
Gregorius Magnus HOME