Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXIII. AD CASTORIUM NOTARIUM. Ad eligendum quantocius episcopum Ravennates hortetur. Non largum praemiis, sed dignum meritis eligant.
1 | Gregorius Castorio notario. |
2 | Nimis nos Ioannis fratris et coepiscopi nostri mors cognita contristavit, maxime quod civitas illa hoc tempore amisit pastoralis curae solatium. |
3 | Quia igitur plurimae utilitates exposcunt ut Ecclesiae ipsi sacerdos sine mora, Christo auctore, debeat ordinari, ideoque experientiae tuae praecipimus quatenus clerum et populum omni instantia studeat adhortari, ut consecrandum sibi non differant eligere sacerdotem. |
4 | Quos tamen et prae omnibus admonere te volumus, ut in generali causa utilitates proprias non attendant. |
5 | Nulla ergo sit in hac electione venalitas, ne dum praemia appetunt, discretionem electionis amittant, et illum dignum ad hoc esse arbitrentur officium, qui non meritis, sed datione placuerit. |
6 | Specialiter enim et absolute cognoscant quia non solum indignus est sacerdotio, sed et aliis profecto erit culpis obnoxius, quisquis Dei donum pretii praesumpserit venalitate mercari. |
7 | Non itaque largus praemiis, sed dignus meritis eligatur. |
8 | Nam et electum et eligentes poena respiciet, si sacerdotii sinceritatem mente sacrilega violare tentaverint. |
9 | Sive autem unus, sive duo electi fuerint, quinque de prioribus presbyteris et quinque de praecedentibus simul venire ad nos per omnia commoneto. |
10 | De clericis vero, praeter eos qui venire deliberant, si quos alios praesentes esse necessarios aestimas, ad nos sine mora transmitte, ut ad ordinandam Ecclesiam, nec excusatio, nec aliqua possit provenire dilatio. |