monumenta.ch > Gregorius Magnus > 22a
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXII. AD NOBILES SYRACUSANOS. Cum episcopi electionem Gregorii arbitrio commisissent, talem eis ordinare studet, qui Maximianum decessorem imitetur. <<<     >>> EPISTOLA XXIII. AD CASTORIUM NOTARIUM. Ad eligendum quantocius episcopum Ravennates hortetur. Non largum praemiis, sed dignum meritis eligant.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXII. AD PETRUM EPISCOPUM. Ut Ecclesiam et baptisterium consecret.

1 Gregorius Petro episc.
2 Aleriensi de Corsica.
3 Quoniam in insula Corsica in loco Nigeuno, in possessione quae Cellas Cupias appellatur, iuris sanctae Romanae, cui Deo auctore deservimus, Ecclesiae basilicam cum baptisterio in honorem beati apostolorum principis Petri, atque Laurentii martyris, pro lucrandis animabus fundari praecipimus, idcirco fraternitatem tuam his hortamur affatibus, quatenus ad praedictum locum debeat incunctanter accedere, et venerandae solemnia dedicationis impendens, praedictam ecclesiam, et baptisterium solemniter consecrare te volumus.
4 Sanctuaria vero suscepta cum reverentia collocabis.
Gregorius Magnus HOME