Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXII. AD NOBILES SYRACUSANOS. Cum episcopi electionem Gregorii arbitrio commisissent, talem eis ordinare studet, qui Maximianum decessorem imitetur.
1 | Gregorius nobilibus Syracusanis. |
2 | Laudis vestrae testimonium quam direxistis gerit epistola, quod electionis vos onera sapienter declinasse significat. |
3 | Et quoniam nostro hoc arbitrio commisistis, ac multa bona de venerandae memoriae quondam Maximiano episcopo referentes talem vobis ordinari deposcitis, vos quidem sicut decet fideles filios facitis, quia haec de digno sollicitoque patre testamini, et obtrectantibus aliis bona ipsius etiam post obitum non tacetis. |
4 | Unde oramus omnipotentem Dominum, ut et vobis pro sinceritatis vestrae voluntate retribuat, et obloquentibus clementer ignoscat. |
5 | Hoc tamen sciat magnitudo vestra, quia civitati illi quem dare Maximiano reverendissimo similem non habemus. |
6 | Sed quia a clero et plebe Ecclesiae Syracusanae Agatho, ab aliquibus autem alter eligitur, hunc qui a clero et plebe electus est ad nos iterum venire necesse est, ut utrisque cominus constitutis, ille qui Deo placuerit, et utilior visus fuerit, ordinetur. |
7 | Nam desiderii nostri est talem illic cum Christi gratia ordinari pontificem, qui bonorum supradicti episcopi cuius vos actionibus testimonium perhibetis in omnibus debeat, Deo adiutore, imitator existere. |