Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXI. AD PETRUM EPISCOPUM. Commendat Ecclesias tres propriis episcopis destitutas.
1 | Gregorius Petro episcopo Hydruntino. |
2 | Pastoralis nos cura constringit Ecclesiis sacerdotis moderamine destitutis sollicita consideratione prospicere, ne, proprio decedente rectore, contrarium, quod absit, aliquid Patrum regulis oriatur. |
3 | Quia igitur Ecclesias Brundusii, Lippias, atque Gallipoli, obeuntibus earum pontificibus, omnino destitutas agnovimus, idcirco fraternitati tuae visitationis earum operam duximus iniungendam. |
4 | Quam ita te convenit exhibere, ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu, ministeriisque, vel quidquid illud est in patrimonio earum, a quoquam patiaris imminui. |
5 | Et ideo fraternitas tua ad praedictas Ecclesias ire properabit, et assiduis adhortationibus clerum plebemque earumdem Ecclesiarum admonere festinet, ut, remoto studio, uno eodemque consensu tales sibi praeficiendos expetant sacerdotes qui et tanto ministerio digni valeant reperiri, et a venerandis canonibus nullatenus respuantur. |
6 | Qui dum fuerint postulati, cum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, et dilectionis tuae testimonio litterarum, ad nos veniant consecrandi; provisurus ante omnia ne ad hoc cuiustibet conversationis seu meriti laicae personae aspirare praesumant, et tu periculum ordinis tui, quod absit, incurras. |
7 | Monasteria autem si qua sunt in earum parochiis constituta, sub tua cura dispositioneque, quousque illic fuerit proprius episcopus ordinatus, esse concedimus, ut sollicitudinis tuae vigilantia proposito suo congrua, Deo adiuvante, actione respondeant. |
8 | Mense Ianuario, indictione 14. |