Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXI. AD CONSTANTINAM AUGUSTAM. Ut Ioannis ambitioni se opponere pergat hortatur. Perstringit illius hypocrisim, perversitatem ac superbiam. Conqueritur imperatorem illi et Maximo patrocinari. Huic, ob principis reverentiam, quod nesciente se ordinatus sit indulget, alia eius facinora discutienda et iudicanda reservat.
1 | Gregorius Constantinae Augustae. |
2 | Omnipotens Deus, qui pietatis vestrae cor suae dextera maiestatis tenet, et nos ex vobis protegit, et vobis pro temporalibus actibus aeternae praemia remunerationis parat. |
3 | Nam Sabiniano diacono responsali meo scribente cognovi in causis beati Petri apostolorum principis contra quosdam superbe humiles et ficte blandos quanta se iustitia vestra serenitas impendat. |
4 | Et in Redemptoris nostri largitate confido, quia bonum hoc in serenissimo Domino et piissimis filiis, in coelesti quoque patria retributionem recipietis. |
5 | Nec dubium est peccatorum vinculis solutos aeterna vos bona recipere, qui in causis eius Ecclesiae ipsum vobis cui potestas ligandi et solvendi data est debitorem fecistis. |
6 | Unde adhuc peto ut nullius praevalere contra veritatem hypocrisim permittatis, quia sunt quidam qui iuxta egregii praedicatoris vocem per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium, qui veste quidem despecti sunt, sed corde tument. |
7 | Et quasi in hoc mundo cuncta despiciunt, sed tamen ea quae mundi sunt cuncta simul adipisci quaerunt. |
8 | Qui indignos se omnibus hominibus fatentur, sed privatis vocabulis contenti esse non possunt, quia illud appetunt unde omnibus digniores esse videantur. |
9 | Vestra itaque pietas, quam omnipotens Deus cum serenissimo domino universo mundo praeesse constituit, illi per favorem iustitiae famulatum suum reddat a quo ius tantae potestatis accepit, ut quanto verius in exsecutione veritatis auctori omnium servit, tanto securius commisso sibi mundo dominetur. |
10 | Praeterea indico quia piissimi domini scripta suscepi, ut fratri et consacerdoti meo Ioanni debeam esse pacificus. |
11 | Et quidem sic religiosum dominum decuit ut ista praeciperet sacerdotibus. |
12 | Sed cum se nova praesumptione atque superbia idem frater meus universalem episcopum appellet, ita ut sanctae memoriae decessoris mei tempore ascribi se in synodo tali hoc superbo vocabulo faceret, quamvis cuncta acta illius synodi, sede contradicente apostolica, soluta sint, triste mihi aliquid serenissimus dominus innuit, quod non eum corripuit qui superbit, sed magis ab intentione mea declinare studuit, qui in hac causa Evangeliorum et canonum humilitatis atque rectitudinis veritatem defendo. |
13 | Qua in re a praedicto fratre et consacerdote meo contra evangelicam sententiam, contra beatum quoque Petrum apostolum, et contra omnes Ecclesias, contraque statuta canonum agitur. |
14 | Sed est omnipotens Dominus, in cuius manu sunt omnia, de quo scriptum est: Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum (Prov. XXI, 30). |
15 | Et quidem saepe praefatus sanctissimus frater serenissimo domino multa suadere conatur, sed bene novi quia tantae illae orationes eius et lacrymae nil ei a quoquam contra rationem aut animam suam subripi permittunt. |
16 | Triste tamen valde est ut patienter feratur quatenus, despectis omnibus, praedictus frater et coepiscopus meus solus conetur appellari episcopus. |
17 | Sed in hac eius superbia quid aliud nisi propinqua iam Antichristi esse tempora designatur? Quia illum videlicet imitatur, qui spretis in sociali gaudio angelorum legionibus ad culmen conatus est singularitatis erumpere, dicens: Super astra coeli exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis, et ascendam super altitudinem nubium, et ero similis Altissimo (Isai. XIV, 13). |
18 | Unde per omnipotentem Dominum rogo ne pietatis vestrae tempora permittatis unius hominis elatione maculari, neque tam perverso vocabulo ullum quoquo modo praebeatis assensum, atque hac in causa nequaquam me pietas vestra despiciat, quia etsi peccata Gregorii tanta sunt ut pati talia debeat, Petri tamen apostoli peccata nulla sunt, ut vestris temporibus pati ista mereatur. |
19 | Unde iterum atque iterum per omnipotentem Dominum rogo ut sicut parentes priores vestri principes, sancti Petri apostoli gratiam quaesierunt, ita vos quoque et hanc vobis quaerere et conservare curetis, et propter peccata nostra, qui ei indigne servimus, eius apud vos honor nullatenus minuatur, qui et modo vobis adiutor esse in omnibus, et postmodum vestra valeat peccata dimittere. |
20 | Viginti autem iam et septem annos ducimus, quod in hac urbe inter Langobardorum gladios vivimus. |
21 | Quibus quam multa hac ab Ecclesia quotidianis diebus erogantur, ut inter eos vivere possimus, suggerenda non sunt. |
22 | Sed breviter indico, quia sicut in Ravennae partibus dominorum pietas apud primum exercitum Italiae saccellarium habet qui causis supervenientibus quotidianas expensas faciat, ita et in hac urbe in causis talibus eorum sacceliarius ego sum. |
23 | Et tamen haec Ecclesia, quae uno eodemque tempore clericis, monasteriis, pauperibus, populo, atque insuper Langobardis tam multa indesinenter expendit, ecce adhuc ex omnium Ecclesiarum premitur afflictione, quae de hac unius hominis superbia multum gemunt, etsi nihil dicere praesumunt. |
24 | Salonitanae vero civitatis episcopus me ac responsali meo nesciente ordinatus est, et facta res est quae sub nullis anterioribus principibus evenit. |
25 | Quod ego audiens, ad eumdem praevaricatorem, qui inordinate ordinatus est, protinus misi, ut omnino missarum solemnia celebrare nullo modo praesumeret, nisi prius a serenissimis dominis cognoscerem si hoc fieri ipsi iussissent quod ei sub excommunicationis interpositione mandavi. |
26 | Et contempto me atque despecto, in audaciam quorumdam saecularium hominum, quibus, denudata sua Ecclesia, praemia multa praebere dicitur, nunc usque missas facere praesumit, atque ad me venire secundum iussionem dominorum noluit. |
27 | Ego autem praeceptioni pietatis eorum obediens, eidem Maximo, qui me nesciente ordinatus est, hoc, quod in ordinatione sua me vel responsalem meum praetermittere praesumpsit, ita ex corde laxavi, ac si me auctore fuisset ordinatus. |
28 | Alia vero perversa illius, scilicet mala corporalia, quae cognovi, vel quia cum pecuniis est electus, vel quia excommunicatus missas facere praesumpsit, propter Deum irrequisita praeterire non possum. |
29 | Sed opto, et Dominum deprecor, quatenus nihil in eo de his quae dicta sunt valeat inveniri, et sine periculo animae meae causa ipsius terminetur. |
30 | Prius tamen quam haec cognoscantur, serenissimus dominus discurrente iussione praecepit ut cum venientem cum honore suscipiam. |
31 | Et valde grave est ut vir de quo tanta et talia nuntiantur, cum ante requiri et discuti debeat, honoretur. |
32 | Et si episcoporum causae mihi commissorum apud piissimos dominos aliorum patrociniis disponuntur, infelix ego in Ecclesia ista quid facio? Sed ut episcopi mei me despiciant, et contra me refugium ad saeculares iudices habeant, omnipotenti Deo gratias ago, peccatis meis deputo. |
33 | Hoc tamen breviter suggero, quia aliquantulum exspecto; et si ad me diu venire distulerit, in eo exercere districtionem canonicam nullo modo cessabo. |
34 | In omnipotenti autem Domino confido, quia longam piissimis dominis vitam tribuet, et nobis sub manu vestra non secundum peccata nostra, sed secundum gratiae suae dona disponet. |
35 | Haec ergo tranquillissimae dominae suggero, quia integerrima serenitatis eius conscientia quanto moveatur zelo rectitudinis atque iustitiae non ignoro. |