monumenta.ch > Gregorius Magnus > 20a
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XX. AD MAURICIUM AUGUSTUM. Laudat imperatoris zelum pro Ecclesiae pace. Ioannis episcopi hypocrisim depingit. Ambitioso quem usurpabat titulo Ecclesiam totam, venerandas synodos, pias leges, ipsius Christi mandata turbari; illius proinde superbiam imperiali auctoritate constringendam. Se vero, nisi humiliter ac suaviter admonentem audiat Ioannes, illi cum Deo invicte restiturum. <<<     >>> EPISTOLA XXI. AD CONSTANTINAM AUGUSTAM. Ut Ioannis ambitioni se opponere pergat hortatur. Perstringit illius hypocrisim, perversitatem ac superbiam. Conqueritur imperatorem illi et Maximo patrocinari. Huic, ob principis reverentiam, quod nesciente se ordinatus sit indulget, alia eius facinora discutienda et iudicanda reservat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XX. AD CYPRIANUM DIACONUM. Persuadeat Leoni Catanensi episcopo ut Ioanni episcopo Syracusano quemdam presbyterum cedat.

1 Gregorius Cypriano diacono.
2 Sicut dilectio tua studiose laboravit pro persona fratris et coepiscopi nostri Ioannis, ut in Syracusana Ecclesia, auctore Deo, debuisset ordinari, ita nunc necesse est ut per dilectionis tuae studia ei quoque regiminis solatia ministrentur.
3 Quemdam enim presbyterum proprium habuisse se perhibet, qui tamen a fratre et coepiscopo nostro Leone in Catanensi Ecclesia dicitur ordinatus.
4 Et quia in novam Ecclesiam vadit, et suos illic proprios homines habere necesse est, ut cum causarum tumultibus premitur, in secreto suo inveniat ubi requiescat, praedicto fratri et coepiscopo nostro Leoni blande et dulciter persuadere debes ut ei praefatum presbyterum cedere debeat, ne quem tam benignus ad ordinandum cessit, ordinatum destituere fortasse videatur.
5 Sed sicut idem frater et coepiscopus noster Ioannes, quantum ego in eius mente didici, eius se esse archidiaconum nec ob episcopatum susceptum obliviscitur, ita eum saepe fatus frater et coepiscopus noster Leo suum proprium debet attendere, et non solum de unius persona presbyteri, sed in quacunque re eius solatio indiguerit, sua ei ministrare auxilia.
6 Mense Novembri, indictione 14. (Cf. Ioan. Diac. l. III, n. 20.)
Gregorius Magnus HOME