Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XIX. AD SABINIANUM DIACONUM. Epistolam superiorem, ob reverentiam imperatoris, suavitate respersam, det Ioanni episcopo. Principi is callide persuaserat ut Gregorium ad pacem secum servandam hortaretur. Sabiniani adversus eius superbiam animum excitat Gregorius.
1 | Gregorius Sabiniano diacono. |
2 | De causa fratris nostri viri reverendissimi Ioannis episcopi Constantinopolitani duas epistolas facere nolui. |
3 | Sed una breviter facta est, quae utrumque habere videretur admistum, id est et rectitudinem, et blandimentum. |
4 | Tua itaque dilectio eam epistolam, quam nunc direxi, propter voluntatem imperatoris dare studeat. |
5 | Nam de subsequenti talis alia transmittetur, de qua eius superbia non laetetur. |
6 | Ad hoc enim usque pervenit, ut sub occasione Ioannis presbyteri gesta huc transmitteret, in quibus se pene per omnem versum οἰκουμενικὸν patriarcham nominaret. |
7 | Sed spero in omnipotentem Deum quia hypocrisim illius superna maiestas solvet. |
8 | Miror autem quomodo dilectionem tuam fallere potuit, ut permitteres domno imperatori persuaderi quatenus ad me sua scripta de hac causa transmitteret, in quibus admoneret ut cum eo pacem habere debuissem. |
9 | Qui si iustitiam tenere vult, illum debuit admonere ut se a superbo vocabulo compesceret, et protinus inter nos pax fieret. |
10 | Tamen qua id calliditate a praedicto fratre nostro Ioanne factum sit, suspicor, minime pensasti. |
11 | Idcirco enim hoc ille fecit ut audiretur domnus imperator, et ille in sua vanitate confirmatus esse videretur, aut non a me audiretur, et eius animus contra me irritaretur. |
12 | Sed nos rectam viam tenebimus, nihil in hac causa aliud nisi omnipotentem Dominum metuentes. |
13 | Unde tua dilectio in nullo trepidet. |
14 | Omnia quae in hoc saeculo videt alta esse contra veritatem, pro veritate despiciat, in omnipotentis Dei gratia, atque beati Petri apostoli adiutorio confidat. |
15 | Vocem Veritatis recolat, dicentis: Maior est qui in vobis est, quam qui in mundo (I Ioan. IV, 4); et in hac causa quidquid agendum est, cum summa auctoritate agat. |
16 | Postquam enim defendi ab inimicorum gladiis nullo modo possumus, postquam pro amore reipublicae argentum, aurum, mancipia, vestes perdidimus, nimis ignominiosum est ut per eos etiam fidem perdamus. |
17 | In isto enim scelesto vocabulo consentire, nihil est aliud quam fidem perdere. |
18 | Unde sicut tibi iam transactis epistolis scripsi, nunquam cum eo procedere praesumas (Cf. Ioan. Diac. l. III, n. 55. Vide sup. ep. 10; inf. epp. 20, 21, 43.) |