2 | Apostolicae sedis benevolentia et antiquae consuetudinis ordine provocati, fraternitati tuae, quam in Syracusana Ecclesia gubernationis officium constat suscepisse, pallii usum praevidimus concedendum, illis videlicet temporibus atque eo ordine quibus decessorem quoque tuum usum esse non ambigis: hoc nihilominus admonentes, ut sicut a nobis huius decoris usum ad sacerdotalis officii honorem accepisse te gaudes, ita etiam morum atque actuum probitate, ad gloriam in Christo nostram, susceptum adornare contendas officium. |