monumenta.ch > Gregorius Magnus > 18
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XVII. AD THEOTISTUM. Ioannem presbyterum, ab imposito sibi haereseos crimine facto concilio absolutum, tueatur ab omni molestia. <<<     >>> EPISTOLA XVIII. AD IOANNEM EPISCOPUM. Pallii usum concedit, et antiqua firmat privilegia.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XVIII. AD IOANNEM EPISCOPUM. Quid cum Ioanne tum ipse, tum decessor Pelagius, egerint, ob usurpatum episcopi universalis titulum. Ab hoc ut abstineat rogat, multisque urget momentis. Cavendum ipsi ab adulatoribus.

1 Gregorius Ioanni episcopo Constantinopolitano.
2 Eo tempore quo fraternitas vestra in sacerdotalem honorem provecta est, quantam Ecclesiarum pacem atque concordiam invenerit recolit.
3 Sed quo ausu, quove tumore nescio, novum sibi cunata est nomen arripere, unde omnium fratrum corda potuissent ad scandalum pervenire.
4 Qua in re vehementer admiror, quia ne ad episcopatum venire potuisses, fugisse velle te memini.
5 Quem tamen adeptum ita exercere desideras, ac si ad eum ambitioso desiderio cucurrisses.
6 Qui enim indignum te esse fatebaris ut episcopus dici debuisses, ad hoc quandoque perductus es, ut, despectis fratribus, episcopus appetas solus vocari.
7 Et quidem hac de re sanctae memoriae decessoris mei Pelagii gravia ad sanctitatem vestram scripta transmissa sunt.
8 In quibus synodi, quae apud vos de fratris quondam et coepiscopi nostri Gregorii causa congregata est, propter nefandum elationis vocabulum, acta dissolvit, et archidiaconum, quem iuxta morem ad vestigia dominorum transmiserat, missarum vobiscum solemnia celebrare prohibuit.
9 Post eius vero obitum, cum indignus ego ad Ecclesiae regimen adductus sum, et ante per alios responsales meos, et nunc per communem filium Sabinianum diaconum alloqui fraternitatem vestram ut a tali se praesumptione compesceret, non equidem scripto, sed nudo sermone curavi.
10 Et si emendare nolles, eum missarum solemnia cum fraternitate vestra celebrare prohibui, ut sanctitatem vestram prius sub quadam verecundiae reverentia pulsarem, quatenus si emendari nefandus ac profanus tumor verecunde non posset, tunc ad ea debuisset quae sunt districta atque canonica perveniri.
11 Et quia resecanda vulnera prius leni manu palpanda sunt, rogo, deprecor, et quanta possum dulcedine exposco, ut fraternitas vestra cunctis sibi adulantibus atque erroris nomen deferentibus contradicat, nec stulto ac superbo vocabulo appellari consentiat.
12 Vere enim flens dico, atque ex intimo viscerum dolore peccatis meis deputo, quod ille meus frater nuncusque ad humilitatem reduci non valuit, qui ad hoc in episcopatus gradu constitutus est, ut aliorum animas ad humilitatem reducat: quod ille qui veritatem docet alios, semetipsum docere nec me quoque deprecante, consensit.
13 Perpende, rogo, quia in hac praesumptione temeraria pax totius turbatur Ecclesiae, et gratiae contradicitur communiter omnibus effusae.
14 In qua nimirum ipse tantum crescere poteris, quantum penes temetipsum decreveris.
15 Tantoque maior efficeris, quanto te a superbi et stulti vocabuli usurpatione restringis.
16 Atque in tantum proficis, in quantum tibi non studueris derogando fratribus arrogare.
17 Humilitatem ergo, frater charissime, totis visceribus dilige, per quam cunctorum fratrum concordia, et sanctae universalis Ecclesiae unitas valeat custodiri.
18 Certe Paulus apostolus cum audiret quosdam dicere: Ego sum Pauli, ego Apollo, ego vero Cephae (I Cor. I, 13), hanc dilacerationem corporis Domini, per quam membra eius aliis quodammodo se capitibus sociabant, vehementissime perhorrescens exclamavit, dicens: Nunquid Paulus pro vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis (Ibid., 13)? Si ergo ille membra dominici corporis certis extra Christum quasi capitibus, et ipsis quidem apostolis subiici partialiter evitavit, tu quid Christo universalis scilicet Ecclesiae capiti, in extremi iudicii es dicturus examine, qui cuncta eius membra tibimet conaris universalis appellatione supponere? Quis, rogo, in hoc tam perverso vocabulo, nisi ille ad imitandum proponitur, qui, despectis angelorum legionibus secum socialiter constitutis, ad culmen conatus est singularitatis erumpere, ut et nulli subesse et solus omnibus praeesse videretur? Qui etiam dixit: In coelum conscendam, super astra coeli exaltabo solium meum.
19 Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis.
20 Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo (Isai. XIV, 13).
21 Quid enim fratres tui omnes universalis Ecclesiae episcopi, nisi astra coeli sunt? quorum vita simul et lingua inter peccata erroresque hominum quasi inter noctis tenebras lucent.
22 Quibus dum cupis temetipsum vocabulo elato praeponere, eorumque nomen tui comparatione calcare, quid aliud dicis, nisi: In coelum conscendam, super astra coeli exaltabo solium meum? An non universi episcopi nubes sunt, qui et verbis praedicationis pluunt, et bonorum operum luce coruscant? Quos dum vestra fraternitas despiciens, sub se premere conatur, quid aliud dicit nisi hoc, quod ab antiquo hoste dicitur: Ascendam super altitudinem nubium? Quae cuncta ego cum flens conspicio, et occulta Dei iudicia pertimesco, augentur lacrymae, gemitus se in meo corde non capiunt, quod ille vir sanctissimus domnus Ioannes, tantae abstinentiae atque humilitatis, familiarium seductione linguarum ad tantam superbiam erupit, ut in appetitu perversi nominis illi esse conetur similis, qui dum superbe esse similis Deo voluit, etiam donatae similitudinis gratiam amisit; et ideo veram beatitudinem perdidit, quia falsam gloriam quaesivit.
23 Certe Petrus apostolorum primus, membrum sanctae et universalis Ecclesiae, Paulus, Andreas, Ioannes, quid aliud quam singularium sunt plebium capita? et tamen sub uno capite omnes membra.
24 Atque ut cuncta brevi cingulo locutionis astringam, sancti ante legem, sancti sub lege, sancti sub gratia, omnes hi perficientes corpus Domini, in membris sunt Ecclesiae constituti, et nemo se unquam universalem vocari voluit.
25 Vestra autem sanctitas agnoscat quantum apud se tumeat, quae illo nomine vocari appetit, quo vocari nullus praesumpsit, qui veraciter sanctus fuit.
26 Nunquid non, sicut vestra fraternitas novit, per venerandum Chalcedonense concilium huius apostolicae sedis antistites, cui Deo disponente deservio, universales oblato honore vocati sunt? Sed tamen nullus unquam tali vocabulo appellari voluit, nullus sibi hoc temerarium nomen arripuit, ne si sibi in pontificatus gradu gloriam singularitatis arriperet, hanc omnibus fratribus denegasse videretur.
27 Sed haec scio quia vestrae sanctitati ab illis oriuntur qui vobis deceptiosa familiaritate deserviunt, contra quos peto ut vestra fraternitas solerter invigilet, nec se eorum verbis fallendum praebeat.
28 Tanto enim maiores hostes credendi sunt, quanto magis laudibus adulantur.
29 Relinque tales; et si omnino decepturi sunt, saltem terrenorum hominum, et non sacerdotum corda decipiant.
30 Sine mortuos ut sepeliant mortuos suos (Luc. IX, 60).
31 Vos autem cum Propheta dicite: Avertantur statim erubescentes, qui dicunt mihi Euge, euge (Psal. LXIX, 4).
32 Et rursus: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL, 5).
33 Unde et bene quidam Sapiens admonet: Multi sint pacifici tui, consiliarius autem sit unus tibi de mille (Eccli. VI, 6).
34 Corrumpunt enim bonos mores colloquia mala (I Cor. XV, 33).
35 Antiquus enim hostis cum robustum cor irrumpere non valet, subiunctas ei infirmas personas quaerit, et quasi contra atta moenia scalis appositis ascendit (Genes. III).
36 Sic Adam per subiunctam mulierem decepit.
37 Sic beato Iob cum filios occidit, infirmam mulierem reliquit (Iob II, 10), ut qui eius cor per se minime poterat, saltem si posset per mulieris verba penetraret.
38 Quicunque ergo iuxta vos infirmi ac saeculares sunt, in sua semper suasione atque adulatione frangantur, quia inde aeternas Dei inimicitias pariunt, unde ipsi perversi amatores videntur.
39 Certe olim clamabatur per apostolum Ioannem, Filioli, novissima hora est (I Ioan. II, 18); secundum quod Veritas praedixit.
40 Pestilentia et gladius per mundum saevit, gentes insurgunt gentibus, terrae concutitur orbis, cum habitatoribus suis terra dehiscens solvitur.
41 Omnia enim quae praedicta sunt fiunt.
42 Rex superbiae prope est, et quod dici nefas est, sacerdotum ei praeparatur exercitus, quia cervici militant elationis, qui ad hoc positi fuerant ut ducatum praeberent humilitatis.
43 Sed hac in re, etiamsi nostra lingua minime contradicat, illius virtus contra elationem in ultionem erigitur, qui superbiae vitio per semetipsum specialiter adversatur.
44 Hinc enim scriptum est: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Iac. IV, 6).
45 Hinc rursus dicitur: Immundus est apud Deum, qui exaltat cor (Proverb. XVI, 5).
46 Hinc contra superbientem hominem scriptum est: Quid superbit terra et cinis (Eccli. X, 9)? Hinc per semetipsam Veritas dicit: Omnis qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XIV, 11).
47 Quae ut nos ad viam vitae per humilitatem reduceret, in semetipsa dignata est quod nos admonet demonstrare, dicens: Discite a me, quia milis sum et humilis corde (Matth. XI, 29).
48 Ad hoc namque unigenitus Dei Filius formam infirmitatis nostrae suscepit: ad hoc invisibilis, non solum visibilis, sed etiam despectus apparuit; ad hoc contumeliarum ludibria, illusionum probra, passionum tormenta toleravit, ut superbum non esse hominem doceret humilis Deus.
49 Quanta igitur humilitatis virtus est, propter quam solam veraciter edocendam, is qui sine aestimatione magnus est, usque ad passionem mortis factus est parvus? Quia enim originem perditionis nostrae se praebuit superbia diaboli, instrumentum redemptionis nostrae inventa est humilitas Dei.
50 Hostis quippe noster inter omnia conditus, videri supra omnia voluit elatus.
51 Redemptor autem noster magnus manens supra omnia, fieri inter omnia dignatus est parvus.
52 Quid ergo nos episcopi dicimus, qui honoris locum ex Redemptoris nostri humilitate suscepimus, et tamen superbiam hostis ipsius imitamur? Ecce novimus Creatorem nostrum de suae celsitudinis culmine, ut humano generi daret gloriam, descendisse, et nos de infimis creati, de fratrum minoratione gloriamur.
53 Humiliavit se usque ad nostrum pulverem Deus, et in coelo os suum ponit, et super terram lingua pertransit pulvis humanus, et non erubescit, non metuit extolli homo putredo, et filius hominis vermis (Iob. XXV).
54 Reducamus ad animum frater charissime, hoc quod per sapientissimum Salomonem dicitur: Ante tonitruum praeibit coruscatio, et ante ruinam exaltabitur cor (Eccli. XXXII, 14).
55 Ubi e diverso subiungitur: Ante gloriam humiliabitur.
56 Humiliemur ergo in mente, si ad solidam conamur venire celsitudinem.
57 Nequaquam per elationis fumum oculi cordis obscurentur, qui quanto magis excreverit, tanto celerius evanescit.
58 Pensemus quid nos praecepta admoneant Redemptoris nostri, dicentis: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3).
59 Hinc etiam per prophetam dicit: Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem sermones meos (Isai. LXVI, 2)? Certe cum Dominus ad humilitatis viam adhuc infirmantia discipulorum corda reduceret, dixit: Si quis vult inter vos primus esse, erit omnium minimus (Matth. XX, 27).
60 Qua in re aperte cognoscitur quoniam ille veraciter sublimis est, qui in suis cogitationibus humiliatur.
61 Formidemus ergo in illorum numero ascribi, qui primas in synagogis cathedras quaerunt, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus rabbi.
62 Quod contra discipulis Dominus dicit: Vos autem nolite vocari rabbi.
63 Unus enim magister vester est; vos autem omnes fratres estis.
64 Et Patrem nolite vocare vobis super terram, unus est enim Pater vester (Matth. XXIII, 7, 8).
65 Quid ergo, frater charissime, in illo terribili examine venientis iudicii dicturus es, qui non solum pater, sed etiam generalis pater in mundo vocari appetis? Caveatur ergo malorum prava suggestio, fugiatur omnis instigatio scandali.
66 Oportet quidem ut veniant scandala, verumtamen vae homini illi per quem scandalum venit (Matth. XVIII, 7).
67 Ecce ex hoc nefando elationis vocabulo Ecclesia scinditur, fratrum omnium corda ad scandalum provocantur.
68 Nunquidnam mente excidit quod Veritas dicit: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris (Ibid.)? Scriptum vero est: Charitas non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 4).
69 Ecce vestra fraternitas sibi arrogat etiam aliena.
70 Rursus scriptum est: Honore invicem praevenientes (Rom. XIII, 10).
71 Et tu conaris eum omnibus tollere, quem tibi illicite desideras singulariter usurpare.
72 Ubi est, frater charissime, quod scriptum est: Pacem habete cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum (Ibid.)? Ubi est quod scriptum est: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9)? Considerare vos convenit, ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam coinquinentur multi.
73 Quod tamen si considerare negligimus, contra tantae elationis tumorem iudicia superna vigilabunt.
74 Et nos quidem in quos talis tantaque per ausum nefarium culpa committitur, servamus quod Veritas praecepit, dicens: Si peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum.
75 Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.
76 Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum.
77 Quod si non audierit eos, dic Ecclesiae.
78 Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Matth. XVII, 3).
79 Ego itaque per responsales meos semel et bis verbis humilibus hoc quod in tota Ecclesia peccatur, corripere studui, nunc per meipsum scribo.
80 Quidquid facere humiliter debui, non omisi.
81 Sed si in mea correptione despicior, restat ut Ecclesiam debeam adhibere.
82 Haec itaque dicens, omnipotens Deus fraternitati vestrae indicet quanto circa vos amore constringor, quantumque in hac causa non contra vos, sed pro vobis lugeo.
83 In qua tamen praeceptis evangelicis, institutionibus canonum, utilitatibus fratrum personam praeponere non possum, nec eius quem multum amo.
84 Scripta autem sanctitatis vestrae dulcissima atque suavissima de causa presbyterorum Ioannis et Athanasii suscepi, de qua vobis in subsequentibus Domino adiuvante respondebo, quia sub tantis tribulationibus circumfusus barbarorum gladiis premor, ut non dico multa tractare, sed mihi respirare vix liceat. Data Kalendis Ianuarii, indictione 13. (Cf. Ioan. Diac. l. III, n. 54.)
Gregorius Magnus HOME



Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XVII. AD THEOTISTUM. Ioannem presbyterum, ab imposito sibi haereseos crimine facto concilio absolutum, tueatur ab omni molestia. <<<     >>> EPISTOLA XVIII. AD IOANNEM EPISCOPUM. Pallii usum concedit, et antiqua firmat privilegia.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 18