Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XVII. AD THEOTISTUM. Ioannem presbyterum, ab imposito sibi haereseos crimine facto concilio absolutum, tueatur ab omni molestia.
1 | Gregorius Theotisto cognato imperatoris. |
2 | Scimus excellentiae vestrae Christianitatem bonis intentam semper operibus; et idcirco mercedis vobis causas, quas vos diligere certum est, providemus, ut nos vestris meritis providendo iungamur. |
3 | Indicamus itaque vobis Ioannem presbyterum latorem praesentium liberum ab his quibus accusatus fuerat exstitisse. |
4 | Cuius fidem facto concilio subtili examinatione, ut petiit, perscrutantes, nullam in eo culpam pravae confessionis invenimus. |
5 | Sed quia rectae fidei, Deo miserante, professor ac cultor apparuit, nostra eum definitione absolvimus, praesertim cum accusatores ipsius quae esset Marcianistarum quam commemorabant haeresim se nescire professi sunt. |
6 | Eapropter, paterno salutantes affectu, quaesumus ut favoris vestri eum gratia tueri dignemini. |
7 | Et ne quisquam illum frustra post hoc velit affligere, aut aliquam ei pro hac re quolibet modo molestiam irrogare, ita eum excellentiae vestrae defensio contra haec instantius pro sua mercede protegat ac defendat, ut nec hunc amplius tribulatio iniusta consumat, et eius vobis vicem humani generis conditor ac Redemptor, quem sincera confessione colitis, inter bona plurima quae agitis recompenset. |
8 | Mense Octobri, indictione 14. |