monumenta.ch > Gregorius Magnus > 16a
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XVI. AD DATIANUM EPISCOPUM. Amice rogat ut sibi afflicto compatiatur. <<<     >>> EPISTOLA XVII. AD CYPRIANUM DIACONUM. Dolet de Maximiani episcopi obitu. Ioannem Catanensem archidiaconum in successorem indicat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XVI. AD MAURICIUM AUGUSTUM. Ioannem presbyterum prorsus innocentem affligi denuo velui haeresi obnoxium non permittat.

1 Gregorius Mauricio Augusto.
2 Cum sincera in vobis, Christianissime principum, velut emissum coelitus iubar, fidei rectitudo resplendeat, cumque notum sit omnibus serenitatem vestram integram professionem qua Deo pollet propitio vehementer amplecti et toto corde diligere, necessarium esse valde perspeximus pro his quos una eademque fides illustrat suggerendo deposcere, quatenus dominorum pietas sua eos gratia protegat, et ab omni molestia tueatur.
3 Quorum dum confessionem quidem despiciunt, verae fidei contradicere videntur.
4 Nam cum oris confessionem fieri clamet Apostolus ad salutem, qui rectae professioni credere non consentit, in eo quod alium improbat se accusat (Rom. X, 10).
5 Relectis igitur in concilio quae contra Ioannem Chalcedonensis presbyterum Ecclesiae acta sunt, simul et serie iudicati, maiorem illum iniustitiam sustinuisse cognovimus, quippe quem clamantem se atque monstrantem catholicum esse, non reatus culpa sed diu accusatio incerta contrivit, in tantum, quia accusatores ipsius Marcianistarum quam commemorabant haeresim se nescire aperta responsione professi sunt.
6 Et qui illico in ipso fuerant iudicii limine repellendi, in accusatione eius permanere incerti permissi sunt.
7 Sed ne dicta eum saltem lacerare potuisset opinio, libellum fidei protulit, in quo se patenter ostendere fidei rectae professorem studuit et sequacem.
8 Sed hunc a sanctissimo Ioanne fratre et coepiscopo nostro iudices deputati, iniuste ac irrationabiliter negligentes, dum in eius se niterentur occupare gravamine, se potius reprehensibiles ostenderunt.
9 Nam nullus ambigit infidelitatem esse, fidem fidelibus non habere.
10 Quia ergo omnibus subtiliter rimatis atque tractatis, catholicum suprascriptum Ioannem presbyterum sancti concilii mecum definitio, divinae potentiae revelante gratia, declaravit, nec quaedam in ipso haereticae macula pravitatis inventa est, obsecro ut pia serenitatis vestrae protectio illaesum illum ab omni molestia servari praecipiat, nec catholicae fidei confessorem aliquam sinat inquietudinem sustinere.
11 Nam veraciter profitenti non credere, non est haeresim purgare, sed facere.
12 Quod si licuerit, surget infidelitatis occasio, et ipsi in eas quas incaute volunt emendare culpas incurrunt.
13 Haec igitur Serenissimus Dominus pia provisione consideret, et sicut poposci, profusis iterum precibus rogo, ut affligi denuo innocentem velut obnoxium non permittat, quatenus Deus omnipotens, qui placitam sibi catholicae rectitudinis integritatem clementiam vestram amare cernit atque defendere, et hic devictis hostibus pacatae vos imperare reipublicae et cum sanctis suis in aeterna faciat vita regnare.
14 (Cf. Ioan. Diac. l. IV, n. 36.)
Gregorius Magnus HOME