monumenta.ch > Gregorius Magnus > 14
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XIII. AD CYPRIANUM DIACONUM. Decio Lilybetano episcopo in reformando Ecclesiae suae statu opem ferat. <<<     >>> EPISTOLA XIV. AD NARSEM COMITEM. Athanasium presbyterum in Manichaei dogma cecidisse, Ioannem vero ab haeresi immunem declarat; Pelagianum esse qui negat mortuam, cum peccavit, Adami animam. Ephesinae synodi recentiores Codices falsatos suspicatur, requirendos monet vetustos.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XIV. AD CLERUM ECCLESIAE CAPUANAE. De visitatione Ecclesiae Capuanae Gaudentio commissa.

1 Gregorius clero Ecclesiae Capuanae degenti Neapoli.
2 Quoniam Fuscus Capuanae Ecclesiae episcopus hic positus de hac luce migravit, curae nobis fuit destitutae Ecclesiae visitationem fratri et coepiscopo nostro Gaudentio Nolanae civitatis episcopo solemniter delegare, cui dedimus in mandatis ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu, ministeriisque a quoquam usurpari patiatur.
3 Cuius vos assiduis adhortationibus convenit obedire, quatenus in ecclesiastico obsequio, atque in Dei laudibus vigilanti debeatis cura persistere, moresque vestros sub digna ecclesiastici regiminis disciplina componere.
4 Nec quisquam vestrum eius audeat praeceptionibus obviare, sed omni tam ecclesiastica observatione, quam etiam Ecclesiae vestrae custodia, eius provisionibus obedientiam exhibere, quatenus dum eius regimini vestra fuerit obedientia commodata, et Ecclesiae vestrae in nullo negligatur utilitas, et eius sit cura propensior.
Gregorius Magnus HOME