monumenta.ch > Gregorius Magnus > 13
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XII. AD MONTANAM ET THOMAM. Montanam et Thomam Romanae Ecclesiae famulos manumittit. Eosdem a Gaudioso presbytero haeredes institutos, legatis frui concedit. <<<     >>> EPISTOLA XIII. AD CYPRIANUM DIACONUM. Decio Lilybetano episcopo in reformando Ecclesiae suae statu opem ferat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XIII. AD GAUDENTIUM EPISCOPUM. Capuanae Ecclesiae visitationem iniungit.

1 Gregorius Gaudentio episcopo Nolano.
2 Quoniam Fuscus Capuanae Ecclesiae episcopus, in Romana civitate positus, de hac luce migravit, curae nobis fuit quae universis Ecclesiis a nobis impenditur, ad fraternitatem tuam praesentia scripta dirigere, ut memoratae Ecclesiae visitator accedas; sic tamen ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu, ministeriisque, vel quidquid praefati loci esse patuerit, a quoquam praesumi patiaris, sed omnem vigilantiam atque cautelam circa clerum plebemque eiusdem Ecclesiae exhibere te convenit, ut in vigiliis obsequioque ecclesiastico sedulo ac devote debeant deservire, quatenus fraternitatis tuae instantia atque adhortatione tales se in servitio divino exhibeant, ut irreprehensibile eorum valeat obsequium reperiri. (Grat. dist. 61, c. 19.)
Gregorius Magnus HOME