Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XII. AD MONTANAM ET THOMAM. Montanam et Thomam Romanae Ecclesiae famulos manumittit. Eosdem a Gaudioso presbytero haeredes institutos, legatis frui concedit.
1 | Gregorius Montanae et Thomae. |
2 | Cum Redemptor noster (Grat. 12, q. 2, c. 68), totius conditor creaturae, ad hoc propitiatus humanam voluerit carnem assumere, ut, divinitatis suae gratia dirupto quo tenebamur capti vinculo servitutis, pristinae nos restitueret libertati, salubriter agitur si homines quos ab initio natura liberos protulit, et ius gentium iugo substituit servitutis, in ea qua nati fuerant manumittentis beneficio libertate reddantur. |
3 | Atque ideo, pietatis intuitu et huius rei consideratione permoti, vos Montanam atque Thomam famulos sanctae Romanae Ecclesiae, cui, Deo adiutore, deservimus, liberos ex hac die civesque Romanos efficimus, omneque vestrum vobis relaxamus peculium. |
4 | Et quia tu, Montana, animum te ad conversionem fateris appulisse monachicam, idcirco duas uncias, quas tibi quondam Gaudiosus presbyter per supremae suae voluntatis arbitrium institutionis modo noscitur reliquisse, hac die tibi donamus, atque concedimus, omnia scilicet monasterio sancti Laurentii, cui Constantina abbatissa praeest, in quo converti Deo miserante festinas, modis omnibus profutura. |
5 | Si quid vero de rebus suprascripti Gaudiosi te aliquo modo celasse constiterit, id totum Ecclesiae nostrae iuri sine dubio mancipetur. |
6 | Tibi autem suprascripto Thomae, quem pro libertatis tuae cumulo etiam inter notarios volumus militare, quinque uncias, quas praefatus Gaudiosus presbyter per ultimam voluntatem haereditario tibi nomine dereliquit, simul et sponsalia quae matri tuae conscripserat, similiter hac die per huius manumissionis paginam donamus, atque concedimus; ea sane lege, atque conditione subnexa, ut si sine filiis legitimis, hoc est de legitimo susceptis coniugio, te obire contigerit, omnia quae tibi concessimus ad ius sanctae Romanae Ecclesiae sine diminutione aliqua revertantur. |
7 | Si autem filios de coniuge, sicut diximus, cognitos lege susceperis, eosque superstites reliqueris, earumdem te rerum dominum sine quadam statuimus conditione persistere, et testamentum de his faciendi liberam tibi tribuimus facultatem. |
8 | Haec igitur, quae per huius manumissionis chartulam statuimus atque concessimus, nos successoresque nostros, sine aliqua scitote refragatione servare. |
9 | Nam iustitiae ac rationis ordo suadet ut qui sua a successoribus desiderat mandata servari decessoris sui procul dubio voluntatem et statuta custodiat (Grat. 25, q. 1, c. 15). |
10 | Hanc autem manumissionis paginam Paterio notario scribendam dictavimus, et propria manu una cum tribus presbyteris prioribus et tribus diaconis pro plenissima firmitate subscripsimus, vobisque tradidimus. |
11 | Actum in urbe Roma (Grat. Caus. 2, q. 2, c. 68). |