monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA X. AD BONIFACIUM EPISCOPUM. Regiensi Ecclesiae unit Carinensem. <<<     >>> EPISTOLA XI. AD FORTUNATUM EPISCOPUM. Gratianum Venefranae Ecclesiae diaconum Neapolitanae incardinari permittit. Vetat ne coram laicis in ius vocentur clerici, ac ne causarum iudicium ipse differat. Hortatur ad pastoralem vigilantiam.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XI. AD IOANNEM EPISCOPUM. Pallio in litaniis solemnibus uti, quatuor duntaxat per annum diebus, concedit.

1 Gregorius Ioanni episcopo Ravennati.
2 Fraternitatem vestram valde invenio contristatam pro eo quod in litaniis induere pallium rationis censura prohibetur.
3 Sed per excellentissimum patricium, et per eminentissimum praefectum, atque per alios civitatis suae nobiles viros importune expetit ut hoc debeat concedi.
4 Nos autem sollicite requirentes ab Adeodato diacono quondam fraternitatis tuae, cognovimus quia nunquam consuetudo fuerit decessoribus tuis ut in litaniis pallio nisi in solemnitate beati Ioannis Baptistae, beati Petri apostoli, et beati martyris Apollinaris uterentur.
5 Cui quidem nequaquam credere debuimus, quia multi apud civitatem fraternitatis vestrae responsales saepius fuerunt qui se fatentur tale aliquid nunquam vidisse.
6 Et de hac re multis potius credendum est quam uni pro sua Ecclesia aliquid attestanti.
7 Sed quia nos fraternitatem vestram contristari nolumus, et petitionem filiorum nostrorum apud nos minime frustrari, usum pallii, donec subtilius aliquid cogno camus, in litaniis solemnibus, id est die natalitio beati Ioannis Baptistae, beati Petri apostoli, et beati Apollinaris martyris, atque in ordinationis vestrae celebratione concedimus.
8 In secretario vero secundum morem pristinum, susceptis ac dimissis Ecclesiae filiis, induere vestra fraternitas pallium debeat, atque ad missarum solemnia ita proficisci, et nihil sibi amplius ausu temerariae praesumptionis arrogare, ne dum in exteriori habitu inordinate aliquid arripitur, ordinate etiam quae licere poterant amittantur.
9 Data mense Octobri, indictione 13. (Cf. Ioan. Diac. l. IV, n. 3. Vide sup. l. I, ep. 19; inf. ep. 56, al. 54.)
Gregorius Magnus HOME