Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA X. AD BONIFACIUM EPISCOPUM. Regiensi Ecclesiae unit Carinensem.
1 | Gregorius Bonifacio episcopo Regitano. |
2 | Postquam Ecclesiae Carinensi, defuncto eius antistite, alium ordinari nec loci desertio, nec sinit imminutio personarum, maiori cura constringimur ne consistentes ibidem, si pastoris fuerint moderamine destituti, per invia fidei hostis callidi rapiantur insidiis. |
3 | Hoc ergo nostro sedit cordi consilium, tuae eam sollicitudini debere committi, quod facere per praesentia scripta perspeximus. |
4 | Cuius ut curam gubernationemque studiosius habere gerereque festines, tuae eam Ecclesiae aggregari unirique censemus, quatenus utrarumque Ecclesiarum sacerdos recte, Christo adiutore, possis existere, et quaeque tibi de eius patrimonio, vel cleri ordinatione vigilanti ac canonica visa fuerint cura disponere, quippe ut sacerdos proprius liberam habebis ex praesenti nostra permissione licentiam. |
5 | Quapropter, frater charissime, dominicorum reminiscens salubriter mandatorum, ita in commissae plebis regimine, lucrandisque animabus invigila, ut, ante tribunal aeterni iudicis constitutus, fructum bonae operationis, qui ad mercedem tuam pertineat, Redemptori nostro, in quo laetari possit, exhibeas. |