monumenta.ch > Gregorius Magnus > 10
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA IX. AD DONUM EPISCOPUM. Pallio, quo ipsum decorat, morum ornatum adiungendum monet. Antiqua Messanensis Ecclesiae privilegia firmat. <<<     >>> EPISTOLA X. AD BONIFACIUM EPISCOPUM. Regiensi Ecclesiae unit Carinensem.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA X. AD FELICEM EPISCOPUM. Districtam, nisi primae Iustinianae episcopo primati suo pareat, minatur correptionem.

1 Gregorius Felici episcopo Sardicae.
2 Qualiter obedientia vel sit reverentia praepositis exhibenda, ex tuis quoque subiectis ipse non ambigis.
3 In qua re valde est utile, si id quod disciplinae vigor imponit, nullo cogente, humilitas laudanda servaverit.
4 Pervenit itaque ad nos quod fraternitas tua Ioanni fratri nostro, primae Iustinianae episcopo, secundum morem parere despiciat, et nec decreto eius nec relationi, quam ad nos direxit, iuxta consuetudinem voluisse subscribere.
5 Quod si ita est, contristamur, quia superbiae de te manifestum praebes indicium.
6 Quod quam sit, praecipue in sacerdote, culpabile, divinae clamant admonitionis eloquia.
7 Propterea hortamur ut mentis tumore deposito, ordinatori tuo ante dicto fratri et coepiscopo nostro humilem te exhibere ac parere non desinas, quatenus et Deus gaudeat in fraternitatis vestrae concordia, et alii de te sumant bonitatis exemplum.
8 Nam si, quod non credimus, te in superbia permanere contigerit, districtam canonicamque disciplinae correctionem, contumaciae tuae nos scito ulciscenter imponere.
9 Bene ergo facis, talem te sponte salubri consideratione praebere, qualis esse canonica coerctione exigente compelleris.
10 Nam nec tibi denuo post nostram admonitionem licebit ad tuae voluntatis arbitrium contra morem maioribus tuis inobedientem existere, nec tantae nos indisciplinationis ecclesiasticam cognoscas dissimulare vel differre vindictam.
Gregorius Magnus HOME