2 | Apostolicae sedis benevolentia atque antiquae consuetudinis ordine provocati, fraternitati tuae, quam in Messanensi Ecclesia gubernationis suscepisse constat officium, pallii usum praevidimus concedendum, illis videlicet temporibus atque ordine quibus decessorem quoque tuum usum esse non ambigimus: hoc nihilominus admonentes, ut sicut a nobis huiuscemodi decoris usum ad sacerdotalis officii honorem accepisse te gaudes, ita etiam morum atque actuum probitate ad gloriam Christi, nostra susceptum auctoritate, adornare contendas officium. |