Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA IX. AD PETRUM NOTARIUM. Miriensis Ecclesiae tunc reddenda ministeria, cum ibi ordinatus fuerit episcopus.
1 | Gregorius Petro notario in Regio. |
2 | Ministeria Ecclesiae Miriensis, quae secum Squillacium quondam episcopus Severinus detulerat, praesentium sibi portitores restitui postulabant. |
3 | Quia ergo res ecclesiasticae cauta debent sollicitudine praemuniri, hoc nobis visum est ut in eadem civitate episcopus, cui ministeria ipsa tradi possint, debeat ordinari. |
4 | Sed quoniam Leonem archidiaconum aliosque clericos eiusdem Ecclesiae illic esse commemorant, experientiae tuae praecipimus, quatenus eos ad suam Ecclesiam proficisci, ac eligere ordinandum episcopum sibi commoneat, ut dum Deo illic fuerit propitio consecratus, ipse Ecclesiae suae res sine aliqua ambiguitate recipiat. |