Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA VIII. AD EPISCOPOS EPIRI. Andreae in metropolitanum electionem probat. Hortatur ut illum imitentur, illi obediant, illi sint concordes, atque ut gregi suo invigilent singuli. Promovendi apud illos clerici non pecunia, non personae ullius gratia, sed moribus suis commendentur.
1 | Gregorius Theodoro, Demetrio, Philippo, Zenoni, et Alcissono, episcopis Epiri. |
2 | Scriptorum vestrorum insinuatio (Grat. dist. 100, c. 11), fratres charissimi, patefecit Andream fratrem nostrum Nicopolitanae civitatis episcopum Deo propitio solemniter ordinatum. |
3 | Cuius consecrationem quoniam cleri et provincialium provenisse significatis assensu, gaudemus; atque bona quae de ipso testamini ut in eo maneant, et Dei gratia cooperante augmentum accipiant, exoramus, quia bonitas praepositorum salus est utique subditorum. |
4 | Oportet ergo ut ea quae in persona ipsius placere vobis laudantes ostenditis imitari studiosius festinetis. |
5 | Nam et apud homines culpa et apud Deum poena est nolle quemquam bonum imitari quod placet. |
6 | Testimonio itaque vestro obedientia fidem accommodet. |
7 | Nullus ei in his quae integritate servata Ecclesiae pro communi utilitate iniunxerit contradicat. |
8 | Devotionem suam quisque vestrum libenter exhibeat; ut dum Deo placita inter vos sacerdotalis fuerit et fida concordia, nulla vos a charitatis mutuae vinculo invidia solvere valeat, aut turbare diversitas. |
9 | Nec enim callido hosti in cordibus vestris ullus erit accessus, quoniam scit se nullatenus nec capi posse nec recipi, ubi plene sincera locum charitas invenerit. |
10 | Estote praeterea solliciti, fratres charissimi, et commisso gregi vigilantiam quam suscepistis et debetis impendite, inimici fraudibus sollicitudine et oratione obviate. |
11 | Incontaminata fide, Deo nostro, cui praeestis, populum resignate, ut officium vobis sacerdotale ante conspectum aeterni iudicis non ad poenam, sed proficiat ad coronam. |
12 | Suprascripto igitur Andreae fratri et coepiscopo nostro pallium nos direxisse cognoscite, atque privilegia cuncta concessisse quae praedecessores nostri eius praedecessoribus contulere (Grat. ibid.). |
13 | Praeterea (Grat. 1, q. 1. c. Quibusdam) pervenit ad nos quod sacri ordines in illis partibus cum datione commodi conferantur. |
14 | Quod si ita est, flens dico, gemensque denuntio, quia cum sacerdotalis ordo intus cecidit, foris quoque diu stare non poterit. |
15 | Scimus quippe ex Evangelio quid Redemptor noster per semetipsum fecerit, quia ingressus templum cathedras vendentium columbas evertit (Matth. XXI, 12). |
16 | Columbas enim vendere est de Spiritu sancto, quem Deus omnipotens consubstantialem sibi per impositionem manuum hominibus tribuit, commodum temporale percipere. |
17 | Ex quo, ut praedixi, malo iam innuitur quid sequatur, quia qui in templo Dei columbas vendere praesumpserunt, eorum, Deo iudice, cathedrae ceciderunt. |
18 | Qui videlicet error in subditis cum augmento propagatur. |
19 | Nam eo ipso quod quisque ad sacrum ordinem perducitur, iam, in ipsa provectus sui radice vitiatus, paratus est aliis vendere quod emit. |
20 | Et ubi est quod scriptum est: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8)? Et cum prima contra sanctam Ecclesiam simoniaca haeresis orta sit, cur non perpenditur, cur non videtur, quia eum quem quis cum pretio ordinat provehendo agit ut haereticus fiat? Pro qua re admoneo atque contestor ut omnino debeatis esse solliciti, ut nihil sibi commodi datio, nil gratia, nil quarumlibet supplicatio personarum in sacris ordinibus vindicet, sed ille ad hoc officium perducatur quem morum gravitas commendat et actio. |
21 | Nam si, quod non credimus, fieri tale aliquid senserimus, canonica illud, ut dignum est, severitate corrigemus. |
22 | Deus autem omnipotens, qui sapientiae suae potestate cuncta mirabiliter ordinat, et misericorditer ordinata custodit, ipse vobis et velle tribuat, et operari quod praecipit. |