Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA VII. AD CANDIDUM PRESBYTERUM. Iubet ex reditibus patrimonii pueros Anglos, et in usum pauperum vestimenta emere.
1 | Gregorius Candido presbytero eunti ad patrimonium Galliae. |
2 | Pergens, auxiliante Domino Deo nostro Iesu Christo, ad patrimonium quod est in Galliis gubernandum, volumus ut dilectio tua ex solidis quos acceperit vestimenta pauperum, vel pueros Anglos qui sunt ab annis decem et septem, vel decem et octo, ut in monasteriis dati Deo proficiant, comparet, quatenus solidi Galliarum, qui in terra nostra expendi non possunt, apud locum proprium utiliter expendantur. |
3 | Si quid vero de pecuniis redituum quae dicuntur ablatae recipere potueris, ex his quoque vestimenta pauperum comparare te volumus, vel, sicut praefati sumus, pueros qui in omnipotentis Dei servitio proficiunt. |
4 | Sed quia pagani sunt qui illic inveniri possunt, volo ut cum eis presbyter transmittatur, ne quid aegritudinis contingat in via, ut quos morituros conspexerit debeat baptizare. |
5 | Ita igitur tua dilectio faciat, ut haec diligenter implere festinet. |
6 | (Cf. Ioan. Diac. l. II, n. 6.) |