monumenta.ch > Gregorius Magnus > 55 > 7
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA VI. AD CHILDEBERTUM REGEM. Laudat in illo studium fidei catholicae, Candidumque commendat patrimonii rectorem, Dynamii patricii loco, designatum. <<<     >>> EPISTOLA VII. AD CANDIDUM PRESBYTERUM. Iubet ex reditibus patrimonii pueros Anglos, et in usum pauperum vestimenta emere.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA VII. AD VENANTIUM EPISCOPUM. Saturninum expresbyterum, si post lapsum ministraverit, communione privet usque ad diem obitus.

1 Gregorius Venantio episcopo Lunensi.
2 Accedens ad Gorgonam insulam (Grat. dist. 50, c. 10) fraternitas vestra discutiat id quod ad nos de Saturnino expresbytero est perlatum.
3 Pervent namque ad nos quia postquam pro crimine lapsus sui a sacerdotii ordine est deiectus, ad explendum ministerium presbyterii praesumpsit accedere, et omnipotenti Deo hostias immolare.
4 Quod si ita factum fraternitas vestra repererit, eum sacri corporis et sanguinis Dominici participatione privatum in poenitentiam redigat, ita ut usque ad diem obitus sui in eadem excommunicatione permaneat, et viaticum tantummodo exitus sui tempore percipiat.
5 Sin autem eum fraternitas tua talem poenitentiam agere cognoverit, ut ei iuste ad recipiendam inter laicos communionem et ante exitum debeat misereri, hoc in tuae fraternitatis ponimus potestate.
6 Mense Octobri, indictione 13.
Gregorius Magnus HOME