Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA VI. AD CHILDEBERTUM REGEM. Laudat in illo studium fidei catholicae, Candidumque commendat patrimonii rectorem, Dynamii patricii loco, designatum.
1 | Gregorius Childeberto regi Francorum. |
2 | Quanto caeteros homines regia dignitas antecedit, tanto caeterarum gentium regna regni vestri profecto culmen excellit. |
3 | Esse autem regem, quia sunt et alii non mirum est; sed esse catholicum, quod alii non merentur, hoc satis est. |
4 | Sicut enim magnae lampadis splendor in terrae noctis obscuritate luminis sui claritate fulgescit, ita fidei vestrae claritas inter aliarum gentium obscuram perfidiam rutilat ac coruscat. |
5 | Quidquid autem reges se caeteri gloriantur habere habetis. |
6 | Sed ipsi in hac re vehementius superantur, quoniam hoc principale bonum non habent quod habetis. |
7 | Ut ergo sicut fide ita et actione vincantur, benignam se excellentia vestra suis subiectis semper exhibeat. |
8 | Et si qua sunt quae eius animum offendere valeant, ea indiscussa non puniat. |
9 | Tunc enim vere regi regum, id est omnipotenti Domino amplius placebit, si, potestatem suam restringens, minus sibi crediderit licere quod potest. |
10 | Quia igitur sinceritatem fidei et mente servatis et opere, beati Petri apostolorum principis amor qui in vobis est evidenter ostendit cuius res, Christianae religionis intuitu, sub vestri culminis potestate bene hactenus gubernatae et conservatae sunt. |
11 | Sed quoniam Dynamius patricius, qui ex nostra commendatione rebus ipsis sollicitudinem impendebat, eas modo gubernare, ut cognovimus, non potest, ne patrimoniolum ibidem constitutum, faciente negligentia, deperiret, idcirco praesentium portitorem dilectissimum filium nostrum Candidum presbyterum ad id gubernandum transmisimus, quem excellentiae vestrae, praemisso paterna charitate salutationis alloquio, in omnibus commendamus, petentes ut si aliquod illic fortasse praeiudicium factum est, aut res eiusdem patrimonioli ab aliquo detinentur, potestatis vestrae iustitia corrigatur, et iuri pristino quae ablata sunt reformentur, quatenus sicut fides vestra, ita et aequitas omnibus, quod est valde gloriosum atque laudabile, gentibus enitescat. |
12 | Claves praeterea sancti Petri, in quibus de vinculis catenarum eius inclusum est, excellentiae vestrae direximus, quae, collo vestro suspensae, a malis vos omnibus tucantur. |