Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA VI. AD VICTOREM EPISCOPUM. Gregorium abbatem longa, ob negligentiam, poenitentia afflictum restituat. Martiam sanctimonialem revocet. Tradatur Victoria Fantino diligenter examinanda. Anastasius medicus ne in monasterium virginum deinceps ingrediatur.
1 | Gregorius Victori episcopo Panormitano. |
2 | Latorem praesentium Gregorium, abbatem atque presbyterum monasterii sancti Theodori, nulla quidem ratio permittebat ut post lapsum cellae ipsius pene generalem ultra ei praeesse debuisset. |
3 | Qui enim tot discipulos per suam negligentiam ad infernum duxit, reliquis unquam praeponi non debuit. |
4 | Sed quia longa hic est apud nos poenitentia afflictus, fraternitatem tuam necesse est eum in monasterium praedictum recipere, locoque suo constituere, ita tamen ut Urbicus monasterii mei praepositus dare aliquem de servis Dei debeat, qui ei praepositus fiat, ut quod istius incuria negligitur, illius sollicitudine servetur. |
5 | Praeterea ex monasterio ancillarum Dei, quod est sancti Martini, Martiam sanctimonialem feminam in monasterium aliud iniuste audio fuisse migratam; et Victoria, quae locum illius sequebatur, sicut audio, res monasterii dispersit, ut ad prioratus locum pertingere et ipsa post abbatissam interim inveniri debuisset. |
6 | Quam rem fraternitas tua sub omni studeat celeritate corrigere; cuius enim iam culpae sis intelligis, ut ego tam longe positus quae in civitate tua aguntur agnoscam, et tot curis occupatus quae fieri debeant disponam. |
7 | Praedictam itaque Martiam in monasterium suum et locum suum volumus revocari. |
8 | Victoriam vero Fantino defensori nostro tradi, quatenus ipse eam discutiens, cui quid de rebus monasterii dedit inveniat. |
9 | Quam discussam in monasterium aliud dari volumus, nobisque per Fantinum defensorem subtiliter renuntiari, ut sciamus quid de ea debeat sententia certiori constitui. |
10 | Multa autem mala in eodem monasterio per Anastasium medicum audio contigisse. |
11 | Qui si quando in monasterium virginum seu ipsum seu aliud fuerit ingressus, fraternitatem tuam culpa respiciat, quae gregem commissum tenet, et custodire dissimulat. (Cf. Ioan. Diac. l. II, n. 42.) |