Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA V. AD BRUNICHILDEM REGINAM. Laudat illam a recta filii educatione. Candidum presbyterum patrimonii quod erat in Gallia rectorem designatum commendat.
1 | Gregorius Brunichildae reginae Francorum. |
2 | Excellentiae vestrae praedicandam ac Deo placitam bonitatem, et gubernacula regni testantur, et educatio filii manifestat. |
3 | Cui non solum incolumem rerum temporalium gloriam provida sollicitudine conservastis, verum etiam aeternae vitae praemia providistis, dum mentem ipsius in radice verae fidei materna, ut decuit, et laudabili institutione plantastis. |
4 | Unde non immerito contigit ut cuncta gentium regna praecelleret, quippe qui earumdem gentium creatorem et pure colit, et veraciter confitetur. |
5 | Sed ut laudabilius in eo fides cum operibus enitescat, adhortationis vestrae eum verba succendant, quatenus sicut sublimem illum inter homines potentia regalis ostendit, ita ante Deum magnum faciat bonitas actionis. |
6 | Quia vero multarum rerum experimenta nos admonent de excellentiae vestrae christianitate confidere, idcirco paterno salutantes affectu, quaesumus ut propter amorem beati Petri apostolorum principis, quem toto vos scimus corde diligere, dilectissimum filium nostrum Candidum presbyterum, praesentium portitorem, una cum patrimoniolo ad cuius eum gubernationem transmisimus, auxilio vestri patrocinii foveatis, quatenus, potestatis vestrae gratia roboratus, patrimoniolum ipsum, quod pauperum constat expensis proficere, et salubriter regere, et, si qua exinde ablata sunt, ad ius ipsius patrimonioli valeat reformare. |
7 | Nam non sine laudis vestrae incremento est quod post tot tempora ad eiusdem patrimonii regimen proprius Ecclesiae homo transmissus est. |
8 | Excellentia ergo vestra ita se libenter in his quae poscimus dignetur impendere, ut beatus Petrus apostolorum princeps, cui a Domino Iesu Christo ligandi ac solvendi data est potestas, et hic excellentiam vestram in sobole gaudere concedat, et post multorum annorum curricula a malis omnibus absolutam, ante conspectum aeterni faciat iudicis inveniri. |