monumenta.ch > Gregorius Magnus > 5
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA IV. AD CYPRIANUM DIACONUM. Modiorum tritici duo millia det Zenoni episcopo egenis distribuenda. <<<     >>> EPISTOLA V. AD BRUNICHILDEM REGINAM. Laudat illam a recta filii educatione. Candidum presbyterum patrimonii quod erat in Gallia rectorem designatum commendat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA V. AD DOMINICUM EPISCOPUM. Gratulatur quod pastorali zelo Donatistas coercere studuerit; severiorem tamen in episcopos id negligentes Africani concilii sententiam non probat.

1 Gregorius Dominico episcopo Carthaginensi.
2 Veniens ad nos Prosper, praesentium lator, responsalis vester, post alios vestrae charitatis affectus [Forte affatus; legitur tamen affectus in omnibus Mss. nostris], secundas nobis vestras epistolas cum allegatione principalium iussionum apud vos habitae synodi chartulam porrexit.
3 Quibus relectis, et de vestro gratulati sumus, quem pastoraliter geritis zelo, et piissimos dominos occasione religionis illatas venalium personarum removisse calumnias.
4 Maxime autem quia ita studuit fraternitas vestra Africanam servare provinciam, ut nullatenus devias haereticorum sectas cum fervore sacerdotali coercere negligeret.
5 De quibus etiam omnibus sopiendis, et antequam charitatis vestrae consuleremur apicibus, in tantum nos subtilius definisse meminimus, ut nihil rursus de his vobis responderi necessarium credamus.
6 Quanquam ergo haec se ita habeant, et desideremus omnes haereticos a catholicis sacerdotibus vigore semper rationeque compesci, tamen subtiliter intuentes omnino nos tetigit, ne per ea quae apud vos gesta sunt aliorum conciliorum primatibus, quod avertat Dominus, generetur scandalum.
7 Sententia namque a vobis prolata est in conclusione gestorum.
8 In qua dum pro investigandis illis haereticis admonetis, subintulistis eos qui negligunt substantiarum dignitatumque privatione plectendos.
9 Optimum est igitur, frater charissime, ut in his quae foris corrigenda sunt prius charitas interna servetur, et simus mente subiecti (quod maxime vestrae gravitatis proprium iudicamus) etiam personis dignitate minoribus.
10 Tunc enim totis coadunatis viribus haereticorum commodius obviatis erroribus, cum secundum morem sacerdotii vestri studueritis ecclesiasticam interius custodire concordiam.
Gregorius Magnus HOME