monumenta.ch > Gregorius Magnus > 4a
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA IV. AD CONSTANTIUM EPISCOPUM. Id de lapsis decernit quod antecedenti epistola. Constantio scribit ut Ioannem puniens iram caveat. Ut eiusdem Constantii famae consulatur. Finiendam Romae causam Fortunati. <<<     >>> EPISTOLA V. AD DOMINICUM EPISCOPUM. Gratulatur quod pastorali zelo Donatistas coercere studuerit; severiorem tamen in episcopos id negligentes Africani concilii sententiam non probat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA IV. AD CYPRIANUM DIACONUM. Modiorum tritici duo millia det Zenoni episcopo egenis distribuenda.

1 Gregorius Cypriano diacono.
2 Zenon frater et coepiscopus noster quosdam in civitate sua alimoniarum necessitatem innotuit sustinere.
3 Quibus quoniam, ut possibile est, aliquod desideramus ferre consultum, idcirco dilectionem tuam ante dicto fratri et coepiscopo nostro mille modios tritici, aut, si plus levare potuerit, usque ad duo millia scriptis te dare praesentibus deputamus.
4 Hortamur igitur ut in his praebendis nullam moram aut excusationem adducas, quatenus, dum tempus sinit, et hic cum Dei adiutorio sine periculo ad propria remeare, et citius valeat necessitatem patientibus subvenire. (Ioan. Diac., l. II, c. 15.)
Gregorius Magnus HOME