Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA II. AD CLERUM ET PLEBEM RAVENNAE. Rectam omnino esse Mariniani episcopi fidem testatur.
1 | Gregorius clero et plebi Ecclesiae Ravennae. |
2 | Pervenit ad nos quosdam homines, maligni spiritus instigatione pervasos, erga opinionem fratris et coepiscopi nostri Mariniani mentes vestras corrumpere falsa locutione voluisse, dicentes quod idem frater noster minus quam decet sanctam Chalcedonensem synodum veneretur. |
3 | De qua re omnibus vobis et ipse praesens de integritate suae fidei satisfacit, et nos per omnia testamur eum a cunabulis in sanctae universalis Ecclesiae gremio nutritum rectam praedicationem fidei cum vitae suae attestatione tenuisse. |
4 | Veneratur enim sanctam Nicaenam synodum in qua Arius, Constantinopolitanam in qua Macedonius, Ephesinam primam in qua Nestorius, et sanctam Chalcedonensem in qua Dioscorus atque Eutyches damnatus est. |
5 | Si quis autem contra harum quatuor synodorum fidem, et contra sanctae memoriae Leonis papae tomum atque definitionem aliquid unquam loqui praesumit, anathema sit. |
6 | Proinde satisfactionem plenissimam recipientes, charitate integra, puro corde, pastorem vestrum diligite, ut apud Deum purius fusa eiusdem vobis valeat prodesse intercessio pastoris. |