monumenta.ch > Gregorius Magnus > 2
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA I. AD MARINIANUM EPISCOPUM. In Ioannis decessoris eius testamento quid ratum esse debeat. <<<     >>> EPISTOLA II. AD CLERUM ET PLEBEM RAVENNAE. Rectam omnino esse Mariniani episcopi fidem testatur.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA II. AD FELICEM EPISCOP. ET CYRIACUM ABBATEM. Introducendos in monasterium a Theodosia fundatum servos Dei.

1 Gregorius Felici episcopo et Cyriaco abbati.
2 Querelam Theodosiae religiosae feminae subditae vobis satis series relationis explanat, in qua plura et non ad sacerdotalem pertinentia mansuetudinem contra Ianuarium fratrem et coepiscopum nostrum capitula comprehensa relegimus, ita ut post fundatum a se servorum Dei monasterium, omne quod ad avaritiam, turbulentiam praeiudiciumque pertinet, tempore dicatur oratorii ipsius dedicationis exhibitum.
3 Quamobrem si ita est ut ante fata eius suggestione comperimus, et in hoc quidquam cognoscitis indecentius fuisse commissum, hortamur ut Musicum abbatem monasterii Agilitani, remotis prius omnibus praeiudiciis, studeatis ut in monachos suos, quos illic ordinare coeperat, summopere vacare festinet, quatenus ipso venerabili loco, decenti regularique modo per vos, Domino iuvante, disposito, nec frequens nos praedictae religiosae feminae de non impletis bonis desideriis suis querela concutiat, nec cum vestrae detrimento sit animae, si tam pium propositum aliqua vobis negligentibus, quod non credimus, dilatione torpescat.
Gregorius Magnus HOME