Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA PRIMA. AD IOANNEM RAVENNATEM EPISCOPUM. Non praeponendos monasteriis clericos Ecclesiis deservientes.
1 | Gregorius Ioanni Ravennati episcopo, etc. |
2 | Pervenit ad me (Grat. 18, q. 1, c. 26) quod in Ecclesia fraternitatis tuae aliqua loca dudum monasteriis consecrata nunc habitacula clericorum aut etiam laicorum facta sunt; dumque hi qui sunt in ecclesiis fingunt se religiose vivere, monasteriis praeponi appetunt, et per eorum vitam monasteria destruuntur. |
3 | Nemo etenim (Grat. 16, q. 1, c. 2) potest et ecclesiasticis obsequiis deservire, et in monachica regula ordinate persistere, ut ipse monasterio districtionem teneat qui quotidie in monasterio ecclesiastico cogitur permanere. |
4 | Proinde fraternitas tua hoc, quolibet in loco factum sit, emendare festinet, quia ego nullo modo patiar ut loca sacra per clericorum ambitum destruantur. |
5 | Vos itaque ita agite, ut mihi hac de re correctam causam sub celeritate nuntietis. (Cf. Ioan. Diac. l. II, n. 54.) |