Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA XLVI. AD RUSTICIANAM PATRICIAM. Festinum nimis illius e monte Sina reditum reprehendit.
1 | Gregorius Rusticianae patriciae. |
2 | Excellentiae vestrae scripta suscipiens, libenter agnovi qualiter ad montem Sina perrexerit. |
3 | Sed credite, ego quoque voluissem vobiscum ire, sed vobiscum minime redire. |
4 | Quamvis mihi valde difficile sit credere quia ad loca sancta fuistis, Patres multos vidistis. |
5 | Nam, credo, si vidissetis, tam celeriter ad Constantinopolitanam urbem redire minime poteratis. |
6 | At postquam talis civitatis amor de corde vestro nullo modo recessit, suspicor quia excellentia vestra sancta quae corporaliter vidit, ex corde minime attendit. |
7 | Sed omnipotens Deus mentem vestram gratia suae pietatis illustret, donet vobis sapere, et temporalia omnia quam sint fugitiva pensare, quia dum haec loquimur, et tempus currit, et iudex supervenit, et mundum, quem sponte nolumus, ecce iam prope est ut dimittamus inviti. |
8 | Domnum Apionem et domnam Eusebiam, eorumque filias mea peto vice salutari. |
9 | Domnam vero illam nutricem meam, quam mihi per litteras commendatis, omnino diligo, et gravari in nullo volo. |
10 | Sed tantis angustiis premimur, ut ab augariis atque oneribus hoc iam tempore nec nosmetipsos excusemus. |