Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA XLV. AD FANTINUM DEFENSOREM. Solidos sexaginta mittit pro Cosma persolvendos.
1 | Gregorius Fantino defensori. |
2 | Lator praesentium Cosmas Syrus in negotio quod agebat debitum se contraxisse perhibuit, quod et multis aliis et lacrymis eius attestantibus verum esse credidimus. |
3 | Et quia CL solidos debebat, volui ut creditores illius cum eo aliquid paciscerentur, quoniam et lex habet, ut homo liber pro debito nullatenus teneatur, si res defuerint quae possint eidem debito addici. |
4 | Creditores ergo suos, ut asserit, ad LXXX solidos consentire possibile est. |
5 | Sed quia multum est ut a nil habente homine LXXX solidos petant, LX solidos per notarium tuum tibi transmisimus, ut cum eisdem creditoribus subtiliter loquaris, rationem reddas, quia filium eius quem tenere dicuntur, secundum leges tenere non possunt. |
6 | Et si potest fieri, ad aliquid minus quam nos dedimus condescendant. |
7 | Et quidquid de eisdem LX solidis remanserit, ipsi trade, ut cum filio sue exinde vivere valeat. |
8 | Si autem nil remanet, vel ad eamdem summam debitum eius incidere stude, ut possit sibi libere postmodum laborare. |
9 | Hoc tamen solerter age, ut, acceptis solidis, ei plenariam munitionem scripto faciant. |
10 | (Cf. Ioan. Diac. l. II, n. 55.) |