Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA XLI. AD CLERUM, ORDINEM ET PLEBEM HORTONAE. Barbarum visitatorem delegat. Ante omnia monet ne laicam personam in episcopum eligant.
1 | Gregorius clero, ordini et plebi consistenti Hortonae. |
2 | Vestri antistitis obitum cognoscentes, curae nobis fuit destitutae Ecclesiae visitationem fratri et coepiscopo nostro Barbaro solemniter delegare. |
3 | Cui dedimus in mandatis ut nihil de reditu, ornatu, ministeriisque a quoquam usurpari patiatur, cuius vos assiduis adhortationibus convenit obedire. |
4 | Hoc tamen scitote, quia ei ordinandi presbyteros ac diaconos, si necesse fuerit, quos dignos ad hoc officium invenire potuerit, dedimus licentiam, quatenus in ecclesiastico obsequio sacerdos exquiratur, qui a venerandis canonibus nulla discrepet ratione, et tanto ministerio dignus valeat reperiri. |
5 | Qui dum fuerit postulatus, cum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, et visitatoris pagina prosequente, ad nos veniat ordinandus, provisuri ante omnia ne cuiuslibet vitae vel meriti laicam personam praesumatis eligere. |
6 | Et non solum ille ad episcopatus apicem nulla ratione provehetur, verum etiam vos nullis intercessionibus veniam promereri posse cognoscite. |
7 | Sed omnes quos ex vobis de laica persona aspirare constiterit, ab officio et a communione alienos faciendos procul dubio noveritis. |