Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA XXXII. AD NARSEM PATRICIUM. Causam presbyterorum cum Ioanne patriarcha se ad canonum normam omnino exacturum declarat. Commendatum a se Theodoro Narsetem. Epistolae brevitatem excusat, quod tribulationibus prematur.
1 | Gregorius Narsae patricio. |
2 | Multa mihi dulcissima charitas vestra per epistolas suas in bonae operationis laudibus est locuta, ad quae omnia breviter ego respondeo: Nolite me vocare Noemi, id est pulchram; sed vocate me Mara, id est amaram, quia amaritudine plena sum (Ruth. I, 20). |
3 | De causa vero presbyterorum quae cum fratre meo et coepiscopo, viro reverendissimo Ioanne patriarcha agitur, ipsum, puto, adversarium patimur, quem asseris velle canones custodire. |
4 | Charitati autem tuae breviter fateor quia omni virtute et omni pondere eamdem causam, auxiliante omnipotente Deo, exigere paratus sum. |
5 | In qua si videro sedi apostolicae canones non servari, dabit omnipotens Deus quid contra contemptores eius faciam. |
6 | Quod autem scripsit mihi charitas vestra, ut filio meo domno Theodoro archiatro et expraefecto pro vobis gratias agerem, feci, et quantum potui commendare minime cessavi. |
7 | Peto autem mihi ignoscas quod epistolis tuis sub brevitate respondeo, quia tantis tribulationibus premor, ut mihi neque legere, neque per epistolas multa loqui liceat. |
8 | Hoc solum tibi breviter dico: Quia oblitus sum manducare panem meum a voce gemitus mei (Ps. CI, 5). |
9 | Omnes qui vobiscum sunt mea peto vice salutari. |
10 | Domnae Dominicae salutes meas dicite, cui minime respondi, quia cum sit Latina, Graece mihi scripsit. |