monumenta.ch > Gregorius Magnus > 31
Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA XXX. AD CONSTANTINAM AUGUSTAM. Ut Constantinam sancti Pauli postulantem deterreat, varia recenset prodigia. Addit hanc esse Romanis consuetudinem, ut reliquias petentibus brandea solum concedant. Ad obiectam Graecorum consuetudinem respondet. Tandem e catenis sancti Pauli particulas lima excutiendas promittit. <<<     >>> EPISTOLA XXXII. AD NARSEM PATRICIUM. Causam presbyterorum cum Ioanne patriarcha se ad canonum normam omnino exacturum declarat. Commendatum a se Theodoro Narsetem. Epistolae brevitatem excusat, quod tribulationibus prematur.

Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA XXXI. AD THEODORUM MEDICUM. Gratias refert de transmissa in pauperes pecunia. Ad sacrae Scripturae lectionem hortatur. Commendat Narsetem. Mittit munera tabulas.

1 Gregorius Theodoro medico imperatoris.
2 Ego omnipotenti Deo gratias ago, quia eorum qui se vicissim veraciter diligunt loca animum non dividunt.
3 Ecce enim, dulcissime et gloriosissime fili, longe nobis distamus corpore, et tamen praesentes nobis existimus charitate.
4 Hoc vestra opera, hoc scripta testantur, hoc de praesenti expertus sum, hoc de absenti vestra gloria recognosco.
5 Hoc vos et hominibus amabiles, et omnipotenti Deo dignos in perpetuum faciat.
6 Quia enim virtutum mater est charitas, idcirco bonorum operum fructus profertis, quia ipsam eorum fructuum in mente radicem tenetis.
7 Ea autem quae in redemptionem captivorum, Deo vobis aspirante transmisistis, laetus, fateor, et tristis accepi.
8 Laetus videlicet vobis, quos de praeparanda mansione coelestis patriae cogitare cognovi; tristis vero vehementer mihi, qui super curam rerum sancti Petri apostoli adhuc etiam de rebus dulcissimi filii mei domni Theodori rationes positurus sum, sollicite an negligenter eas expenderim, requirendus vado.
9 Omnipotens autem Deus, qui menti vestrae suae misericordiae viscera infudit, qui vobis sollicite cogitare concessit, hoc quod de Salvatore nostro per egregium praedicatorem dicitur: Quia pro nobis egenus factus est, cum dives esset (II Cor. VIII, 9), in eiusdem Salvatoris adventu, vos virtutibus divites ostendat, ab omni culpa liberos assistere faciat, et pro terrenis coelestia, pro transitoriis gaudia vobis mansura concedat.
10 Hoc autem quod pro vobis agi apud sacratissimum corpus sancti Petri apostoli scribitis, certum tenete quia etsi lingua vestra faceat, fieri charitas vestra iubet.
11 Sed utinam digni simus qui pro vobis orare debeamus.
12 Quia vero dignus ego non sum, non ambigo.
13 Sed multi hic digni sunt, qui ex oblatione vestra ab hostibus redimuntur, et fideliter nostro Creatori deserviunt, de quibus hoc egistis quod scriptum est: Absconde eleemosynam in sinu pauperis, et haec pro te exorabit (Eccli. XXIX, 15).
14 Sed quia ille plus diligit, qui plus praesumit, erga dulcissimam mentem gloriosissimi filii mei domni Theodori habeo aliquam querelam, quia donum ingenii, donum rerum, donum misericordiae atque charitatis a sancta Trinitate percepit; sed tamen saecularibus indesinenter causis astringitur, assiduis processionibus occupatur, et quotidie legere neglegit verba Redemptoris sui.
15 Quid est autem Scriptura sacra, nisi quaedam epistola omnipotentis Dei ad creaturam suam? Et certe sicubi esset gloria vestra alibi constituta, et scripta terreni imperatoris acciperet, non cessaret, non quiesceret, somnum oculis non daret, nisi prius quid sibi imperator terrenus scripsisset agnovisset.
16 Imperator coeli, Dominus hominum et angelorum, pro vita tua tibi suas epistolas transmisit, et tamen, gloriose fili, easdem epistolas ardenter legere negligis.
17 Stude ergo, quaeso, et quotidie Creatoris tui verba meditare.
18 Disce cor Dei in verbis Dei, ut ardentius ad aeterna suspires, ut mens vestra ad coelestia gaudia maioribus desideriis accendatur.
19 Tanto enim tunc maior ei erit requies, quanto modo amore Conditoris sui requies nulla fuerit.
20 Sed ad haec agenda infundat vobis omnipotens Deus consolatorem spiritum.
21 Ipse mentem vestram sua praesentia impleat, et implendo levet.
22 De me autem cognoscite quia multas hic et innumeras amaritudines patior.
23 Sed ago omnipotenti Deo gratias, quia minus affligor valde quam mereor.
24 Charissimum autem filium meum susceptum vestrum domnum Narsetem gloriae vestrae commendo.
25 Quem quidem scio commendatum in omnibus habetis, sed facere vos rogo quod facitis, ut dum peto quod fieri video, mercedi vestrae me petendo subiungam.
26 Praeterea excellentiae vestrae benedictionem ea qua transmissa est charitate suscepi.
27 Unam vero anatem cum duobus parvulis anaticis pro vestri amoris gratia transmittere praesumpsi, ut quoties ad respiciendum eam vester oculus ducitur, memoria etiam mei inter occupationes tumultusque causarum in animum vestrum revocetur.
Gregorius Magnus HOME



Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA XXX. AD CONSTANTINAM AUGUSTAM. Ut Constantinam sancti Pauli postulantem deterreat, varia recenset prodigia. Addit hanc esse Romanis consuetudinem, ut reliquias petentibus brandea solum concedant. Ad obiectam Graecorum consuetudinem respondet. Tandem e catenis sancti Pauli particulas lima excutiendas promittit. <<<     >>> EPISTOLA XXXII. AD NARSEM PATRICIUM. Causam presbyterorum cum Ioanne patriarcha se ad canonum normam omnino exacturum declarat. Commendatum a se Theodoro Narsetem. Epistolae brevitatem excusat, quod tribulationibus prematur.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 31