monumenta.ch > Gregorius Magnus > 29
Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA XXVIII. AD CANDIDUM DEFENSOREM. Ut Albino luminibus privato singulis annis duos tremisses praebeat. <<<     >>> EPISTOLA XXX. AD CONSTANTINAM AUGUSTAM. Ut Constantinam sancti Pauli postulantem deterreat, varia recenset prodigia. Addit hanc esse Romanis consuetudinem, ut reliquias petentibus brandea solum concedant. Ad obiectam Graecorum consuetudinem respondet. Tandem e catenis sancti Pauli particulas lima excutiendas promittit.

Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA XXIX. AD IANUARIUM EPISCOPUM. Phausiana quae pridem habuerat episcopum, nunc quoque habeat.

1 Gregorius Ianuario episcopo Caralitano.
2 Pervenit ad nos in loco qui intra provinciam Sardiniam Phausiana dicitur consuetudinem fuisse episcopum ordinandi, sed hanc pro rerum necessitate longis abolevisse temporibus.
3 Quia autem nunc sacerdotum indigentia quosdam illic paganos remanere cognovimus, et ferino degentes modo, Dei cultum penitus ignorare, hortamur fraternitatem tuam ut illic secundum pristinum modum ordinare festinet antistitem, talem videlicet qui ad hoc opus moribus ac verbo existat idoneus, et aberrantes ad gregem dominicum pastorali studeat aemulatione deducere; quatenus eo illic ad animarum vacante compendium, nec vos inveniamini superflua poposcisse, nec olim destructa frustra nos reformasse poeniteat.
Gregorius Magnus HOME