monumenta.ch > Gregorius Magnus > 28
Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA XXVII. AD IANUARIUM EPISCOPUM. A xenodochis rationes exigat; ii sint notae probitatis atque industriae clerici. Qui Epiphanium presbyterum scriptis epistolis accusavit, si in probatione deficiat, communione privetur. Paulus clericus in maleficiis deprehensus detur in poenitentiam. Gratis ordinentur, vel connubio iungantur clerici; gratis velentur virgines. Ad laicorum patrocinia clerici non confugiant. <<<     >>> EPISTOLA XXIX. AD IANUARIUM EPISCOPUM. Phausiana quae pridem habuerat episcopum, nunc quoque habeat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA XXVIII. AD CANDIDUM DEFENSOREM. Ut Albino luminibus privato singulis annis duos tremisses praebeat.

1 Gregorius Candido defensori.
2 Necessitatem patientibus pontificale convenit adesse subsidium.
3 Pro qua re experientiae tuae praesenti auctoritate praecipimus quatenus Albino privato luminibus filio quondam Martini coloni singulis annis duos tremisses sine aliqua dilatione praestare non desinat, non dubitatura suis hoc sine dubio rationibus imputari.
Gregorius Magnus HOME