monumenta.ch > Gregorius Magnus > 26
Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA XXV. AD NOBILES AC POSSESSORES IN SARDINIA. Quod rusticos suos ab idolorum cultu non avertant arguit; id praestare si nequeunt, saltem Felici et Cyriaco ad hoc opus missis opem ferant. <<<     >>> EPISTOLA XXVII. AD IANUARIUM EPISCOPUM. A xenodochis rationes exigat; ii sint notae probitatis atque industriae clerici. Qui Epiphanium presbyterum scriptis epistolis accusavit, si in probatione deficiat, communione privetur. Paulus clericus in maleficiis deprehensus detur in poenitentiam. Gratis ordinentur, vel connubio iungantur clerici; gratis velentur virgines. Ad laicorum patrocinia clerici non confugiant.

Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA XXVI. AD IANUARIUM EPISCOPUM. Clericos, a quibus despiciebatur, ad disciplinam cogendos. Rusticum in infidelitate pertinacem pensionis onere premendum. Clerici carne lapsi irrevocabiliter deponantur. Accurate, antequam ordinentur, examinandi. Sardiniae presbyteris id concedit quod vetuerat, ut nempe, quos baptizabunt, si episcopi desint, chrismate in frontibus tangant.

1 Gregorius Ianuario episcopo Caralitano.
2 Fratris et coepiscopi nostri Felicis, et Cyriaci abbatis relatione cognovimus (Grat. 11, q. 1, c. 40) quod in insula Sardinia sacerdotes a laicis iudicibus opprimantur, et fraternitatem tuam ministri sui despiciant; dumque solum simplicitati a vobis studetur, quantum videtur, disciplina negligitur.
3 Unde hortor ut, omni excusatione postposita, ecclesiam quam suscepisti auctore Deo regas, disciplinam clericis tenere, nullius verba metuere studeas.
4 Archidiaconum vero tuum (Grat. dist. 81, c. 29), ut audio, cum mulieribus habitare prohibuisti, et nuncusque in ea prohibitione despiceris.
5 Qui nisi iussioni tuae paruerit, eum sacro ordine volumus esse privatum.
6 Accidit autem aliud valde lugendum, quia ipsos rusticos, quos habet Ecclesia tua, nuncusque in infidelitate remanere negligentia fraternitatis vestrae permisit.
7 Et quid vos admoneo ut extraneos ad Deum adducatis, qui vestros ab infidelitate corrigere negligitis? Unde necesse est vos per omnia in eorum conversionem vigilare.
8 Nam si cuiuslibet episcopi in Sardinia insula paganum rusticum invenire potuero, in eumdem episcopum fortiter vindicabo.
9 (Cf. Ioan. Diac. l. II, c. 47.) Iam vero (Grat. 23, q. 6, c. 4), si rusticus tantae fuerit perfidiae et obstinationis inventus, ut ad Dominum Deum venire minime consentiat, tanto pensionis onere gravandus est, ut ipsa exactionis suae poena compellatur ad rectitudinem festinare.
10 Pervenit etiam ad nos (Grat. dist. 50, can. 9) quosdam de sacris ordinibus lapsos, vel post poenitentiam, vel ante, ad ministerii sui officium revocari, quod omnino prohibuimus, et in hac re sacratissimi quoque canones contradicunt.
11 Qui igitur post acceptum sacrum ordinem lapsus in peccatum carnis fuerit, sacro ordine ita careat, ut ad altaris ministerium ulterius non accedat.
12 Sed ne unquam ii qui ordinati sunt pereant, provideri debet quales ordinentur, ut prius aspiciatur si vita eorum continens in annis plurimis fuit, si studium lectionis, si eleemosynae amorem habuerunt.
13 Quaerendum quoque est ne forte fuerit bigamus.
14 Videndum etiam ne sine litteris, aut ne obnoxius curiae, compellatur post sacrum ordinem ad actionem publicam redire.
15 Haec itaque omnia diligenter fraternitas vestra inquirat, ut, dum diligenter quilibet exquisitus ordinatur, non celeriter post ordinationem deponatur.
16 Ea autem quae fraternitati vestrae scripsimus, cunctis sub vobis episcopis innotescite, quia ego illis scribere nolui, ne honorem vestrum viderer imminuere.
17 Pervenit quoque ad nos quosdam scandalizatos fuisse, quod presbyteros chrismate tangere eos qui baptizandi sunt prohibuimus.
18 Et nos quidem secundum usum veterem Ecclesiae nostrae fecimus; sed si omnino hac de re aliqui contristantur, ubi episcopi desunt, ut presbyteri etiam in frontibus baptizandos chrismate tangere debeant concedimus (Grat. dist. 95, c. 1; lib. IV Sent.
19 dist. 7, cap. 1. Vide sup.
20 ep. 9).
Gregorius Magnus HOME