Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA XXV. AD NOBILES AC POSSESSORES IN SARDINIA. Quod rusticos suos ab idolorum cultu non avertant arguit; id praestare si nequeunt, saltem Felici et Cyriaco ad hoc opus missis opem ferant.
1 | Gregorius nobilibus ac possessoribus in Sardinia insula consistentibus. |
2 | Fratris et coepiscopi mei Felicis vel filii mei Cyriaci servi Dei relatione cognovi pene omnes vos rusticos in vestris possessionibus idololatriae deditos habere. |
3 | Et valde hac de re contristatus sum, quia scio quod subiectorum culpa praepositorum deprimit vitam, et cum in subiecto peccatum non corrigitur, in eos qui praesunt sententia retorquetur. |
4 | Unde, magnifici filii, exhortor ut omni cura omnique sollicitudine animarum vestrarum zelum habere debeatis, et quas rationes omnipotenti Deo de subiectis vestris reddituri estis aspiciatis. |
5 | Ad hoc quippe vobis illi commissi sunt, quatenus et ipsi vestrae utilitati valeant ad terrena servire, et vos per vestram providentiam eorum animabus ea quae sunt aeterna prospicere. |
6 | Si igitur impendunt illi quod debent, vos eis cur non solvitis quod debetis? id est, ut assidue illos magnitudo vestra commoneat, ab idololatriae errore compescat, quatenus eis ad fidem ductis, omnipotentem Dominum erga se placabilem faciat. |
7 | Ecce enim mundum hunc quam vicinus finis urget aspicitis; quod modo humanus in nos, modo divinus saeviat gladius videtis; et tamen vos veri Dei cultores a commissis vobis lapides adorari conspicitis, et tacetis? Quid, quaeso, in tremendo iudicio dicturi estis, quando hostes Dei et sub potestate vestra suscepistis, et tamen eos Deo subdere atque ad eum revocare contemnitis? Unde debitum salutationis alloquium solvens, peto ut magnitudo vestra attendere erga zelum Dei vehementer invigilet, et quis quantos ad Christum perduxerit suis mihi epistolis indicare festinet. |
8 | Quod ergo vos agere ex aliqua occasione forsitan minime valetis, praedicto fratri et coepiscopo nostro Felici vel filio meo Cyriaco iniungite, eisque ad opus Dei solatium praebete, ut in remuneratione vitae tanto possitis esse participes, quanto nunc bono operi solatium praebetis. |