Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA XXIV. AD ZABARDAM DUCEM SARDINIAE. Gratias agit quod eo pacto cum Barbaricinis facere pacem disponat, ut Christo serviant.
1 | Gregorius Zabardae duci Sardiniae. |
2 | Scriptis fratris et coepiscopi mei Felicis et Cyriaci servi Dei, gloriae vestrae bona cognovimus. |
3 | Magnasque omnipotenti Deo gratias agimus quod talem ducem Sardinia suscepit, qui sic sciat quae terrena sunt reipublicae exsolvere, ut bene etiam noverit omnipotenti Deo obsequia patriae coelestis exhibere. |
4 | Scripserunt etenim mihi quod eo pacto cum Barbaricinis facere pacem disponitis, ut eosdem Barbaricinos ad Christi servitium adducatis. |
5 | Hac de re valde laetatus sum, et dona vestra, si omnipotenti Deo placuerit, citius serenissimis principibus innotesco. |
6 | Vos ergo, quod coepistis explete, omnipotenti Deo devotionem vestrae mentis ostendite, eos quos illuc ad convertendos Barbaricinos transmisimus quantum valetis adiuvate, scientes quod talia opera multum vos et ante terrenos principes, et coram coelesti rege praevaleant adiuvare. |