Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA XXIII. AD HOSPITONEM DUCEM BARBARICINORUM. Felici et Cyriaco in convertendis ab idololatria Barbaricinis laborantibus faveat.
1 | Gregorius Hospitoni duci Barbaricinorum. |
2 | Cum de gente vestra nemo Christianus sit, in hoc scio quia omni gente tua es melior, quia tu in ea Christianus inveniris. |
3 | Dum enim Barbaricini omnes, ut insensata animalia vivant, Deum verum nesciant, ligna autem et lapides adorent, in eo ipso quod Deum verum colis, quantum omnes antecedas ostendis. |
4 | Sed fidem quam percepisti etiam bonis actibus exsequere et verbis, et Christo, cui credis, offer quod praevales, ut ad eum quoscunque potueris adducas, eosque baptizari facias, et aeternam vitam diligere admoneas. |
5 | Quod si fortasse ipse agere non potes, quia ad aliud occuparis, salutans peto ut hominibus nostris, quos illuc transmisimus, fratri scilicet et coepiscopo meo Felici, filioque meo Cyriaco servo Dei, solatiari in omnibus debeas, ut dum eorum labores adiuvas, devotionem tuam omnipotenti Domino ostendas; et ipse tibi in bonis actibus adiutor sit, cuius tu in bono opere famulis solatiaris. |
6 | Benedictionem vero sancti Petri apostoli per eos vobis transmisimus, quam peto ut debeatis benigne suscipere. |
7 | Mense Iunio, indictione 12. |