monumenta.ch > Gregorius Magnus > 22
Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA XXI. AD VENANTIUM EPISCOPUM. Christianum mancipium retinere Iudaeis non liceat; qui vero Iudaeorum terras dudum colunt Christiani, peragant colere iure colonario. <<<     >>> EPISTOLA XXIII. AD HOSPITONEM DUCEM BARBARICINORUM. Felici et Cyriaco in convertendis ab idololatria Barbaricinis laborantibus faveat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA XXII. AD CONSTANTIUM EPISCOPUM. Hortatur ut Venantium Lunensem episcopum in cleri sui ac caeterorum religiosorum emendatione adiuvet.

1 Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi.
2 Quorumdam de Laudensium venientium partibus ad nos relatione pervenit, religionem locorum ipsorum ita ab ecclesiasticae disciplinae tramite deviasse, ut nullatenus in suis moribus, actionibusque canonicae dispositionis statuta respiciant.
3 Quae quia erant et examinanda subtilius, et severius ulciscenda, praesentium latorem Venantium fratrem et coepiscopum nostrum ut instanter emendarentur, admonui.
4 Sed pro magnitudine inquietudinis excedentium personarum, solum se non iudicavit in huiusmodi inquisitione sufficere; ideoque postulavit a nobis ut in eodem examinando negotio fraternitatis tuae ei adiiceretur atque auctoritatis auxilium.
5 Quanquam igitur fraterna dilectio hoc a te et sine nostris scriptis debeat exigere, tamen praesentibus quoque vos specialiter epistolis adhortamur, ut adhibito vobis praedicto fratre nostro, cunctos clericos caeterosque religiosos praenominatae civitatis et territorii eius de excessibus quorum aliquid est suspicionis ad te venire compellas, atque cuncta secundum Deum propter futuri metum iudicii subtiliter inquirentes, si quem a canonum statutis recessisse repereritis, canonica eum ultione corrigite.
6 Nec patiamini in locis vestris eos qui non gerunt in moribus quod ostendunt in habitu per abrupta diutius evagari.
7 Quos oportet et ad rectitudinis normam pastorali vos circumspectione reducere.
8 Ita ergo fraternitas tua, cunctis solertius indagatis, quae nobis in talibus nuntiata sunt corrigat, ordinet, atque in futurum sopire festinet, ut et animae tuae proficiat, si tui causas vigilanter atque vivaciter perscrutaris officii, et nostrum minime frustrari permittas, quod semper de tuae maturitatis habuimus districtione iudicium.
Gregorius Magnus HOME