monumenta.ch > Gregorius Magnus > 21
Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA XX. AD MAXIMUM PRAESUMPTOREM. Maximum violenter intrusum, eiusque ordinatores episcopos, ab omni sacerdotali officio summovet, donec de imperatoriae iussionis veritate constiterit. <<<     >>> EPISTOLA XXII. AD CONSTANTIUM EPISCOPUM. Hortatur ut Venantium Lunensem episcopum in cleri sui ac caeterorum religiosorum emendatione adiuvet.

Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA XXI. AD VENANTIUM EPISCOPUM. Christianum mancipium retinere Iudaeis non liceat; qui vero Iudaeorum terras dudum colunt Christiani, peragant colere iure colonario.

1 Gregorius Venantio episcopo Lunensi.
2 Multorum ad nos relatione pervenit, a Iudaeis in Lunensi civitate degentibus, in servitium Christiana detineri mancipia: quae res nobis tanto visa est asperior, quanto a fraternitate tua patientia operosior.
3 Oportebat quippe te respectu loci tui, atque Christianae religionis intuitu, nullam relinquere occasionem ut superstitioni Iudaicae simplices animae non tam suasionibus, quam potestatis iure quodammodo deservirent.
4 Quamobrem hortamur fraternitatem tuam ut secundum piissimarum legum tramitem, nulli Iudaeo liceat Christianum mancipium in suo retinere dominio.
5 Sed si qui penes eos inveniuntur, libertas eis tuitionis auxilio ex legum sanctione servetur.
6 Hi vero qui in possessionibus eorum sunt, licet et ipsi ex legum districtione sint liberi, tamen quia colendis eorum terris diutius adhaeserunt, ut pote conditionem loci debentes, ad colenda quae consueverant rura permaneant, pensiones praedictis viris praebeant, et cuncta quae de colonis vel originariis iura praecipiunt peragant, extra quod nihil eis oneris amplius indicatur.
7 Quod si quisquam de his vel ad alium migrare locum, vel in obsequio suo retinere voluerit, ipse sibi reputet qui ius colonarium temeritate sua, ius vero dominii sibi iuris severitate damnavit.
8 In his ergo omnibus ita te volumus solerter impendi, ut nec direpti gregis pastor reus existas, nec apud nos minor aemulatio fraternitatem tuam reprehensibilem reddat.
Gregorius Magnus HOME