monumenta.ch > Gregorius Magnus > 20
Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA XIX. AD LEONEM ACOLYTHUM. Ecclesiam sanctae Agathae in Subura commendat. <<<     >>> EPISTOLA XXI. AD VENANTIUM EPISCOPUM. Christianum mancipium retinere Iudaeis non liceat; qui vero Iudaeorum terras dudum colunt Christiani, peragant colere iure colonario.

Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA XX. AD MAXIMUM PRAESUMPTOREM. Maximum violenter intrusum, eiusque ordinatores episcopos, ab omni sacerdotali officio summovet, donec de imperatoriae iussionis veritate constiterit.

1 Gregorius Maximo praesumptori in Salona.
2 Licet caetera cuiuspiam talia vitae sint merita, ut nihil sit quod ex his sacerdotalibus valeat ordinationibus obviare, tamen solius nefas ambitus severissima canonum districtione damnatur.
3 Cognovimus itaque quod vel surrepta vel simulata piissimorum principum iussione, dum vita dignus non fueris, te ad sacerdotii ordinem cunctis venerabilem prorupisse.
4 Quod nos ideo sine ulla haesitatione credidimus, quia vitam aetatemque tuam non habemus incognitam, ac deinde quia serenissimi domini imperatoris animum non ignoramus, quod se in causis sacerdotalibus miscere non soleat, ne nostris in aliquo peccatis gravetur.
5 Additur inauditum nefas, quod post interdictionem quoque nostram, quae sub excommunicatione tua, ordinantiumque te facta est, caesis presbyteris, diaconibus, caeteroque clero, manu militari ad medium diceris deductus.
6 Quam rem nos consecrationem dicere nullo modo possumus (Grat. 9, q. 1, c. 1), quia ab excommunicatis est hominibus celebrata.
7 Quia igitur sine ullius exempli forma violasti talem tantamque sacerdotii dignitatem, praecipimus ut usque dum dominicis vel responsalis nostri cognoverim apicibus quod non surreptitia, sed vera fueris iussione ordinatus, nullatenus tu ordinatoresque tui attrectare quidquam praesumatis sacerdotalis officii, neque usque ad rescriptum nostrum ad cultum vos sacri altaris accedere.
8 Quod si contra haec agere praesumpseritis, anathema vobis sit a Deo, et a beato Petro apostolorum principe, ut contemplatione iudicii vestri, caeteris quoque catholicis Ecclesiis ultionis vestrae praebeatur exemplum.
9 Mense Maio, indictione 12.
Gregorius Magnus HOME