Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA XVII. AD FELICEM EPISCOPUM Solidos duodecim, quibus Tribunus clericus redemptus fuit, redemptori restituat ex Ecclesiae pecuniis.
1 | Gregorius Felici episcopo Sipontino. |
2 | Qualiter succurrendum sit redemptionibus captivorum, et sanctorum canonum et mundanarum legum sanctio evidenter edocuit. |
3 | Quod cum omnibus notum sit, mirati sumus ut fraternitas tua in redemptionem Tribuni clerici tui praesentium latoris nulla mota misericordia subveniret. |
4 | Quod ergo sponte facere distulisti, nostra saltem facere festina adhortatione commonitus, ne si, quod non credimus, negligendum putaveris, incipiat tibi necessitas quod voluntas fugit imponere. |
5 | Quia igitur supradictus Tribunus ab hostibus se praedatum ac centum duodecim solidis se perhibet comparatum, ad quorum se deflet restitutionem urgeri, haec te oportet diligenter inquirere. |
6 | Et si ita est, nec eum unde pretium in se datum reddere possit habere cognoveris, supradictos solidos de Ecclesia redemptori eius restitue. |
7 | Nam valde durum est si de Ecclesia cui militat remedium nullum inveniat. |
8 | Omissa itaque excusatione, pretium quod in eo datum manifesta veritate patuerit, sine aliqua mora, sicut sumus praefati, restitue, quatenus nec creditorem eius tempore necessitatis afficto subvenisse poeniteat, et hic onere moeroris exutus, mente libera, officii sui ministerium sollicite ac competenter exhibeat. |
9 | Mense Ianuario, indictione 12. |