monumenta.ch > Gregorius Magnus > 16
Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA XV. AD IANUARIUM EPISCOPUM. Theodosiae, monasterium in domo sua construere cogitanti, concurrat. <<<     >>> EPISTOLA XVII. AD FELICEM EPISCOPUM Solidos duodecim, quibus Tribunus clericus redemptus fuit, redemptori restituat ex Ecclesiae pecuniis.

Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA XVI. AD CYPRIANUM DIACONUM. Dispersa, quae in Siciliam detulerant Itali sacerdotes, Ecclesiarum vasa colligantur, ac summa cautione serventur.

1 Gregorius Cypriano diacono, rectori Siciliae.
2 Pervenit ad nos diversos Italiae sacerdotes Siciliam confugientes plurima secum Ecclesiarum suarum ministeria detulisse, eaque sive defunctis eis, sive male dispergentibus, prope omnia deperiisse.
3 Qua in re moti hortamur dilectionem tuam quatenus transmittens per omnia Siciliae loca, sicubi vasa sacra resque Ecclesiarum positas incaute repereris, eas cum summa districtione recolligi facias, atque adunatas sub notitia atque desuscepto apud singularum Ecclesiarum episcopos deponas, apud quos usque dum pacis tempus expoposcerit, iuvante Domino, debeant tutissime conservari.
4 Omnium autem rerum ipsarum non solum desusceptum eos qui eas tradunt percipere volumus, sed etiam a te notitias earum subtiliter retineri, ut, dum necesse fuerit, ex hac cautela, iuvante Domino, possint ab iis quibus traduntur sine imminutione restitui.
5 Mense Novembri, indictione 12.
Gregorius Magnus HOME