monumenta.ch > Gregorius Magnus > 14
Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA XIII. AD CLEMENTIUM EPISCOPUM. Adeodatus presbyter, si sola aegritudinis causa Ecclesiae suae defuerit in locum suum restituendus. <<<     >>> EPISTOLA XV. AD IANUARIUM EPISCOPUM. Theodosiae, monasterium in domo sua construere cogitanti, concurrat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA XIV. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM. Ut Felicem diaconum in sua Ecclesia suscipiat.

1 Gregorius Maximiano episcopo Syracusano.
2 Praesentium lator Felix diaconus, cum nullatenus in haereticorum dogma lapsus sit, nec a catholica fide discesserit, pravis illectus adversus Constantinopolitanam synodum suspicionibus, in Istricorum se separatione removerat.
3 Qui cum Romam venisset, recepta a nobis iuvante Domino ratione, excessum suum, recepta Dominici corporis communione, correxit.
4 Quia ergo, ut dictum est, non in haeresim incidit, sed a sacris generalis Ecclesiae mysteriis quasi rectae studio intentionis erravit, imbecillitati eius atque necessitatibus consulentes, maximeque sustentationi eius pietatis intuitu providentes, in tua Ecclesia Syracusana eum praevidimus cardinandum; sive ut officium diaconatus expleat, seu certe ut sola eiusdem officii pro sustentanda paupertate sua commoda consequatur, in tuae fraternitatis volumus hoc pendere iudicio.
5 Quod hortamur ut tua fraternitas implere festinet.
6 Commendantes etiam personam eius, quatenus nullis eum patiaris molestiis aut necessitatibus subiacere, ne vel nostrae commendationis inveniaris tramitem neglexisse, vel minus exhibuisse quam tuus exigit ordo pauperibus, quia et nos ei annuum quid de nostra Ecclesia dari fecimus, ut eiusdem operis quod te hortamur exhibere participes esse possemus.
7 (Cf. Ioan. Diac. l. III, c. 20.)
Gregorius Magnus HOME