Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA XIII. AD CLEMENTIUM EPISCOPUM. Adeodatus presbyter, si sola aegritudinis causa Ecclesiae suae defuerit in locum suum restituendus.
1 | Gregorius Clementio episcopo primati Bizaceno. |
2 | Praesentium latoris Adeodati querelam (Grat. 7, q. 1, c. 3), qui se sui presbyteratus loco incongrue dicit expulsum, licet subditae tibi textus petitionis explanet, tamen paulo iudicavimus apertius retexendam. |
3 | Asserit namque a Quintiano fratre et coepiscopo nostro in loco suo pro quibusdam se suis ordinandis negotiis relaxatum, aegritudinisque causa per duorum mensium spatium suae se Ecclesiae defuisse, cuius rei occasionem captantem praedictum fratrem nostrum alium loco eius illic presbyterum ordinasse. |
4 | Hortamur igitur fraternitatem tuam ut causam eius sollicite districteque perquiras. |
5 | Et si manifestae aegritudinis, sicut dicitur, causa Ecclesiae suae eum defuisse repereris, nullum ei ex ordinatione alterius presbyteri permittas praeiudicium generari, sed in locum suum sine aliqua eum fac dubietate restitui. |
6 | Sin autem aliter se res habere dicitur quam porrecta ab eo continere videtur suggestio, causam eiusdem canonice legitimeque perquire, et quidquid tibi secundum Deum visum fuerit, iuvante Domino, ita stude decernere, ut nulla de hac re quaestio ad nos ulterius revertatur. |
7 | Illud autem charitatem tuam specialiter admonemus (Grat. ibid.), ut si vera fuerit huius suggestio, atque in suum fuerit ordinem restitutus, de presbytero qui in loco eius ordinatus est, subtiliter districteque debeas esse sollicitus. |
8 | Et si quidem sine datione aliqua ad eumdem ordinem pervenerit, ut in simoniacam haeresim non potuisset incidere, in alia quacunque vacante Ecclesia cum volumus ordinari. |
9 | Sin autem in eo quidpiam, quod avertat Dominus, fuerit tale repertum, ipso etiam presbyteratus privetur ordine, quem non causa replendae necessitatis Ecclesiae, sed sola comprobatur ambitione suscepisse. |